VO164Vox
Vox
—
materia uerborum+
est, uerba+
uero formatam uocem indicant ✢ +
. Non autem qui loquitur prius emittit informem uocem quam possit postea colligere adque+
in uerba formare. Si autem queratur utrum uocem+
de uerbis unde+
uoce+
uerba faciamus, non facile quisquam in tardo ingenio repperitur qui non potius uerba fieri de uoce respondeat.
(Aug. gen. ad litt. 1, 15 p. 21, 9–12; 19–21)
- Textus fontis:
-
sicut enim uox materia uerborum est, uerba uero formatam uocem indicant, non autem qui loquitur prius emittit informem uocem, quam possit postea conligere atque in uerba formare … Si enim quaeratur, utrum uocem de uerbis an de uoce uerba faciamus, non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, qui non potius uerba fieri de uoce respondeat…
L 347va A 355 vb P 239 vc
ContextVO165Vox
Vox
est haer+
hictus auditu sensibilis. Vocis autem due sunt partes ✢ articulata et confusa. Articulata est hominum tantum, que scribi potest, id est orator uenit et docuit, et dicta articulata quod articulosi+
scribentis comprehendi possit. Confusa est que+
scribi non potest, ut puta uelut ouium balatus, equi innitus+
, mugitus bouis, latratus canis et cetera. Sed articulata uox+
quamquam sit prolixa, oratio soluitur et facit sermonem. Iterum sermonem soluis et+
facis syllabam+
. Si uero syllabam+
soluas remanet littera et iam non procedit+
ultra resolutio. Sonos quoque omnes uoces dicimus, ut fractasque+
a litore uoces. Secundum sticor+
autem uxor+
corporalis est, qui eam sic defiunt+
, ut nos in principio respondimus. Plato autem non esse uocem corpus putat : non enim percussus, inquid+
, aer, sed plaga ipsa adque+
percussio, id est uox. Ex indiuisis corporibus uocem constare dicunt+
, corpus autem esse aut efficiens aut+
patiens+
.
(Audax 323, 5–16)
- Lindsay:
- VO 165. Audacis De Scauri Et Palladi Libris Scripta] LP.
- Textus fontis:
-
uox quid est? aer ictus auditu sensibilis. uocis species quot sunt? duae. quae sunt? articulata et confusa. articulata quae est? hominum tantum modo. unde articulata dicta est? quod articulo scribentis comprehendi possit. quae est confusa? quae scribi non potest, ut puta uelut ouium balatus, equi hinnitus, mugitus bouis. praeter has nullae aliae uoces sunt? sonos quoque omnes uoces dicimus, ut « fractasque ad litora uoces ». uox corporalis est, an incorporalis? secundum Stoicos corporalis, qui eam sic definiunt, ut nos in principio respondimus. Plato autem non esse uocem corpus putat: non enim percussus 'inquit' aer, sed plaga ipsa atque percussio, id est uox. Democritus uero ac deinde Epicurus ex indiuisis corporibus uocem constare dicunt, corpus autem esse aut efficiens aut patiens.
L 347va A 355 vb P 239 vc
ContextVO166Vox est
Vox est
—
aer spiritu uerberatus, unde et uerba sunt nuncupata. Propriae autem uox hominum est+
seu inrationalium animantium ✢ nam+
in aliis abusiue non propriae sonitum uocem+
uocari, ut uox tube infremuit
fructasque+
ab litore uoces. Nam+
proprium est ut litorei sonant+
scopoli+
. Et ad tuba terribilem sonitum procul aere canoro. Vocis species multae, armonia, simphonia, euphonia, diastema+
, dyesis, thonus, cantus, arsis et thesis. Vocum autem appellatio multiplex+
est. Suaues uoces sunt subtiles et spisse+
, clare+
atque acute+
. Prespice+
uoces sunt quae+
longius protrahuntur, ita ut omnem impleant+
continuum locum, sicut clangor+
tubarum. Subtiles uoces sunt quibus non+
est spiritus, qualis est infantium uel mulierum uel egrotantium+
, sicut in neruis. Que enim subtilissime corde sunt, subtiles hac tenes+
sonus emittunt. Princeps+
sunt uoces quando spiritus multus simul egreditur, sicut uirorum. Acuta uox+
tenuis, alta, sicut in cordis+
uidemus. Dura+
uox est que+
uiolenter emittit sonus sicut tonitruum, sicut in+
inquadis+
sonus+
quotiens in durum molleus+
percutitur ferrum. Aspera uox est rauca et que dispergitur per minutos+
et indie similes pulsus. Ceca uox est que+
mox emissa fuerit conticescit+
atque+
suffucata+
nequaquam longius producitur, sicut in fictilibus. Vinnola est uox mollis atque flexibilis, et uinnola dicta a uinno hoc est cincinno molliter flexo. Perfecta autem uox est alta, suauis et clara, alta ut in sublimi sufficiat, clara ut aures adimpleat+
, suauis ut animos audiendium+
blandiat. Si ex his aliquid defuerit+
uox perfecta non erit. Crocodilla uox acuta+
.
(Cfr Isid. etym. 3, 20, 2–14)
- Nota:
- abbreviazione particolare per est in A (dopo n. 18)
- Textus fontis:
-
[2] Vox est aer spiritu uerberatus, unde et uerba sunt nuncupata. Proprie autem uox hominum est, seu inrationabilium animantium. Nam in aliis abusiue non proprie sonitum uocem uocari, ut: 'uox tubae infremuit', (Virg Aen 3,556): «Fractasque ad litore uoces ». — Nam proprium est ut litorei sonent scopuli, et (Virg Aen 9,503): «At tuba terribilem sonitum procul aere canoro ». — Harmonia est modulatio uocis, et concordantia plurimorum sonorum, uel coaptatio. [3] Symphonia est modulationis temperamentum ex graui et acuto concordantibus sonis, siue in uoce, siue in flatu, siue in pulsu. Per hanc quippe uoces acutiores grauioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonuerit, sensum auditus offendat Cujus contraria est diaphonia, id est uoces discrepantes, uel dissonae. [4] Euphonia est suauitas uocis. Haec et melos a suauitate et melle dicta. [5] Diastema est uocis spatium ex duobus uel pluribus sonis aptatum. [6] Diesis est spatia quaedam et deductiones modulandi atque uergentes de uno in altero sono. [7] Tonus est acuta enuntiatio uocis. Est enim harmoniae differentia et quantitas, quae in uocis accentu uel tenore consistit: cuius genera in quindecim partibus musici diuiderunt, ex quibus hyperlydius nouissimus et acutissimus, hypodorius omnium grauissimus. [8] Cantus est inflexio uocis, nam sonus directus est; praecedit autem sonus cantum. [9] Arsis est uocis eleuatio, hoc est initium Thesis uocis positio, hoc est finis. [10] Suaues uoces sunt subtiles et spissae, clarae atque acutae. Perspicuae uoces sunt, quae longius protrahuntur, ita ut omnem inpleant continuo locum, sicut clangor tubarum. [11] Subtiles uoces sunt, quibus non est spiritus, qualis est infantium, uel mulierum, uel aegrotantium, sicut in neruis. Quae enim subtilissimae cordae sunt, subtiles ac tenues sonos emittunt. [12] Pingues sunt uoces, quando spiritus multus simul egreditur, sicut uirorum. Acuta uox tenuis, alta, sicut in cordis uidemus. Dura uox est, quae uiolenter emittit sonos, sicut tonitruum, sicut incudis sonus, quotiens in durum malleus percutitur ferrum. [13] Aspera uox est rauca, et quae dispergitur per minutos et indissimiles pulsus. Caeca uox est, quae, mox emissa fuerit, conticescit, atque suffocata nequaquam longius producitur, sicut est in fictilibus. Vinnola est uox mollis atque flexibilis. Et uinnola dicta a uinno, hoc est cincinno molliter flexo. [14] Perfecta autem uox est alta, suauis et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adinpleat; suauis, ut animos audientium blandiat. Si ex his aliquid defuerit, uox perfecta non est.
L 347va A 355 vc P 240 ra
ContextZ uel genius
VO167 Vox
Vox
est spiritus tenuis auditus insibilis+
. Fit autem uel exilis aeris pulsu uel uerberati aeris hictu. Igitur interpretatiua uox dicta est et erit scripturalis sonus uel inscripturalis. Vox autem dicta παρα
+
τιν
+
βοην
+
Grece nominata. Vel Latine ab eloquio idcirco uox appellata quod uoluntatem+
animi enunciat. Sunt qui uocis officia tria designant, eloquium, tinnitum, sonum. Eloquium est humane+
pronuntiationis expressa+
significatio, facilem sensibus exibens intellectum. Sonus est corporalis collisio repentinum auribus inferens fragorem. Tinnitus est fabricate+
materiae inlisio tenui sono auditionem hac+
sensum prestans. Vnde non inmerito eloquium hominum, tinnitum inmolbilium+
sonitum corporalium plerique testantur. -- Nam uocem tam+
mutorum animalium quam hominum+
esse declarantes sic efferunt: Aquilas clangere ; Accipitres+
plipiare ; Vultures pulpare ; Coruos craxare+
uel crocitare ; Miluos lupire uel iugere ; Olores drensare ; Grues gruere ; Ciconias glottolare+
; Anseres gliccire+
uel sclingere ; Pauones paupulare+
; Gallos cucurrire uel cantare ; Anates tetrissitare ; Turtures gemere+
; Palumbes paucitare ; Perdices caccabare ; Grabulos+
fringulire ; Noctuas cuccubire+
; Merulos frindire uel zinziare ; Turdos trucilare uel soccitare ; Sturnos passitare ; Hirundines minurrire ; Passeres tittiare ; Apes bobire uel bombilare ; Cicadas fritinnire+
. -- Feras etiam proprias+
uoces habere ita pronuntiant. ; Leones fremere ; Tigrides rachare+
; Pardos felire ; Panteras+
caurire ; Versos+
uncare uel seuire+
; Apros frendere ; Linces urcare ; Lupos ululare ; Serpentes sibilare+
; Elephantos uarrire+
; Onagros magilare ; Ceruos rugire+
; Tauros mugre+
; Equos+
innire+
; Asinos rudere ; Porcos grunnire ; Verres quirritare+
; Arietes horettare+
; Oues balare ; Hircos+
miccire ; Edos uebare+
; Canes latrare ; Vulpes gannire ; Catulos glattire+
; Lepores uagire ; Mustelas drinorare ; Mures mintare ; Sorices desticare ; Ranas rabire+
uel coaxare.
(Phoc. ?)
- Lindsay:
- VO 167. Hunc locum Phocae de vocibus animalium reperies in Corp. Gloss. Lat. 1 p. 92.
- Nota:
- Voir Grondeux, 2013, p. 266-268; liste G. de Reifferscheid, 1860, p. 250).
- Textus fontis:
-
Cf. Diom. 2, 1 (GL 1, p. 420, 9-10): uox est, ut stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum in ipso est. fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu.
L 348ra A 355 vc P 240 ra
ContextVO168Vocis
Vocis
—
differentiae sunt quattuor, articulata, inarticulata+
, littera+
et inliterata+
. Articula+
est quae+
quoartata+
id est copulata cum aliquo+
sensu eius qui loquitur profertur ✢ ut
(Verg. Aen. 1, 1)
Arma uiroque+
cano
. Inarticulata est quae+
ab aliquo affectu+
proficiscitur mentis, uo+
sibilus+
et gemitus hominum. Littera+
est quae+
scribi potes+
nihil pene significans ut coax
ora
+
. Inlittera+
est que+
nec scribi potest nec intellegi ut crepitus, ut mugitus. --- Vox autem dicta est a uocando sicut dux a ducendo.
(Prisc. gramm. I 1 [5, 5-6, 5])
- Textus fontis:
-
(I 1) Vocis autem differentiae sunt quattuor: articulata, inarticulata, literata, illiterata. articulata est, quae coartata, hoc est copulata cum aliquo sensu mentis eius, qui loquitur, profertur. inarticulata est contraria, quae a nullo affectu proficiscitur mentis, literata est, quae scribi potest, illiterata, quae scribi non potest. inveniuntur igitur quaedam voces articulatae, quae possunt scribi et intellegi, ut: Arma virumque cano, quaedam, quae non possunt scribi, intelleguntur tamen, ut sibili hominum et gemitus: hae enim voces, quamvis sensum aliquem significent proferentis eas, scribi tamen non possunt. aliae autem sunt, quae, quamvis scribantur, tamen inarticulatae dicuntur, cum nihil significent, ut ‘coax’, ‘era’. Aliae vero sunt inarticulatae et illiteratae, quae nec scribi possunt nec intellegi, ut crepitus, mugitus et similia. ... ‘vox’ autem dicta est vel a vocando, ut ‘dux’ a ducendo, vel apo toû boô, ut quibusdam placet.
L 348ra A 356 rb P 240 rc
ContextVO169Vox dira