The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
I
CA459DE CANONIBVS CONCILIORVM. Canon
DE CANONIBVS CONCILIORVM. Canon
autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recto+
L(A?) P ] recte L2A2
ducit, nec aliquando aliorsum trahit+
a. t. L P ] alios subtrahit A
+
L
Alii dixerunt regulam dictam uel quod+
L2 P ] quo LA
regat, uel quod normam recte uiuendi praebeat, uel quod distortum prauumque quid corrigat. Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt+
LA ] cep- P
. In praecedentibus namque annis, persecutione feruente, docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diuersas hereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum conuenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub+
LA ] sed P
hoc etiam sancti Patres in concilio Niceno de omne orbe terrarum conuenientes, iuxta fidem euangelicam et apostolicam, secundum post Apostolos symbolum tradiderunt. Inter ceteras autem concilia quattuor esse uenerabiles sinodos, quae totam principaliter fidem conplectunt+
A P ] -tur L
, quasi quattuor euangelia, uel totidem+
LA ] toth idem P
paradisi flumina. Arum+
L P ] harum L2A
prior Nicena sinodus CCCXVIII episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est. In qua Arriane+
LA ] ari- P
perfidie damnata blasfaemiae+
LA ] -fem- P
, quam de inequalitate+
LA ] equ- P
sanctae Trinitatis idem Arrius asserebat; consubstantialem+
LA ] -le P
Deo patri Deum filium idem sancta sinodus per symbolum+
P ] sim- LA
definibit+
L P ] -iuit A
. Secunda synodus centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium+
LA ] -iam P
, Spiritum sanctum+
sp. sc. LA ] sc. sp. P
Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum+
sp. sc. LA ] sc. sp. P
demonstrauit, dans symboli+
L P ] -uli A
formam quam tota Graecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. Tertia synodus Ephesina+
P ] -sena LA
prima CC episcoporum sub iuniore Theudosio+
L P ] theo- A
Augusto edita+
P ] aed- LA
, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem+
LA ] -ret- P
iusto anathemate condemnauit, ostendens manere in duas+
LA ] duos P
naturas unam Domini Iesu Christi personam. Quarta synodus Calcidonensis DCXXX sacerdotum sub Marchiano principe habita est, in qua Euticen Constantinopolitanum+
L P ] -nopuli- A
abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronunciantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam+
L2 P ] quodam LA
Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis hereticis una Patrum sententia praedamnabit; praedicans eadem synodus Christum Deum+
LA P ] dominum fons
sic natum de Virgine, ut in eum+
LA P ] eo L2
substantiam et diuinae et humane confiteamur naturae. Haec+
LA P ] hae L2
sunt quattuor synodi principales, fidei doctrina+
LA ] -am P
plenissime praedicantur+
LA ] -tes P
; sed et si qua sunt concilia quae sancti Patres spiritu Dei pleni saxerunt+
p.s. L ] pleni asserunt A, plenis amxerunt P
, post istorum+
LA ] storum P
quattuor auctoritatem omni manent stabilita uigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. Sinodum autem ex Graeco interpretari comitatum uel coetum+
A P ] cetum L
. Concilii uero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim, quo cause agebantur, conueniebant omnes in unum communique+
L P ] cum VIII que A
intentione+
tractabant. Vnde et+
LA ] eo P
concilium a communi+
A P ] comuni L
intentione+
L2 P ] intertrione LA
dictum+
L2 P ] dicti LA
, quasi consilium+
LA2 P ] conc- A
. Nam cilia oculorum sunt. Vnde et+
LA ] eo P
considium+
LA P2 ] consilium P
consilium, d in l littera+
A P ] -ram L
transeunte. Caetus+
LA ] cetus P
uero conuentus est uel congregatio, a coeundo+
a c. LA ] acceun- P
, id est conueniendo in unum. Vnde et conuentum est nuncupatum, sicut conuentus coetus+
LA ] caet- P
uel concilium, a societate multorum in unum.
(= Isid. etym. 6, 16)
Nota:
(= Is. …) ] (= ib. …) ed. ;
Textus fontis:
[1] Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat. [2] Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. [3] Inde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia [episcopis] in unum convenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregare. [4] Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes, iuxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum post Apostolos symbolum tradiderunt. [5] Inter cetera autem concilia quattuor esse venerabiles synodos, quae totam principaliter fidem conplectunt, quasi quattuor evangelia, vel totidem paradisi flumina. [6] Harum prior Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est. In qua Arianae perfidiae blasphemia condemnata, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius adserebat; consubstantialem Deo patri Deum filium ÝidemÝ sancta synodus per symbolum definivit. [7] Secunda synodus centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, sanctum Spiritum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio sanctum Spiritum demonstravit, dans symboli formam quam tota Graecorum et Latinorum [confessio] in ecclesiis praedicat. [8] Tertia synodus Ephesina prima ducentorum episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo adserentem iusto anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini [nostri] Iesu Christi personam. [9] Quarta synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis una Patrum sententia condemnavit; praedicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae. [10] Haec sunt quattuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes; sed et si qua sunt concilia quae sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. [11] Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. [12] Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim, quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Vnde et concilium a communi intentione dictum, quasi concilium. Nam cilia oculorum sunt. Vnde et considium consilium, D in L litteram transeunte. [13] Coetus vero conventus est vel congregatio, a coeundo, id est conveniendo in unum. Vnde et conventum est nuncupatum, sicut conventus coetus vel concilium, a societate multorum in unum.
L 64ra A 46vcP 48vc
Context
in marg. A
LA T