The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
Z
DI197
Ambrosi episcopi:
Quaerunt aliqui quur+
A P ] quum L
primum uesperum, postea mane Scriptura+
LA ] scripturam P
memorauerit, ne forte noctem priusquam diem significare uideatur. Nec aduertunt primo quod premiserit diem, dicendo: Et uocauit+
A P ] -bit L
Deus lucem diem, et tenebras uocauit+
A P ] -bit L
noctem
: deinde quod uespere+
LA ] uesper P
finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut prerogatiuam+
P ] -uum LA
et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, postquem secutura nox esset+
P ] est LA
, deinde postea finem noctis adiuncxit+
P ] adiuxit LA
. Eo usque autem noctem diei Scriptura+
P ] scribt- LA
anteferre+
LA ] antefertur P
non potuit, ut et+
u. e. P ] et ut LA
diei+
L P ] iudaei A
et noctis tempora, diei appellatione+
P ] apell- LA
concluserit, et tamquam principalis auctoritatem nominis uindicauerit. Et+
P ] ad LA
hanc Scripture+
L ] -ae A, scp pture a. corr. P, sci pture p. corr. P
esse consuetudinem, ut potiori+
P ] -re LA
appellationem+
P ] apell- LA
deputent, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Iacob dixit+
L P ] dicit A
(Gen. 47, 9) Dies uitae+
LA ] uite P
meae, pusilli et magni
. Et iterum Omnes dies uitae+
LA ] uite P
meae
. Et Dauid posuit+
P ] om. LA
(Ps. 89, 10) Dies annorum meorum ; non dixit et noctes. Vnde aduertimus+
LA ] aruertimus P
ea que nunc+
L P ] hunc A2
in speciae historie traduntur, uim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, uox Dei est: fiat lux ; et facta est lux. Finis diei uespera est. Etiam sequens dies ex+
LA ] et noctis P
noctis fine+
P ] -is LA
succedit. Sententiam autem diei euidens, quia primo diem uocabit+
L P ] -uit A
lucem, et secundo uocabit+
L P ] -uit A
tenebras noctem. Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturos secundo et tertio, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et ordinis uideatur, sed legem statuit, ut uiginti et quattuor horae diurne atque+
A P ] ut- L
nocturne diei tantum nomine definiantur, ac si diceret: Viginti quattuor orarum mensura unius diei tempus est. Sicut enim uirorum generatio conputatur, et intellegitur etiam feminarum, quia nectuntur secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur+
A P ] es- L
adiunctae+
A P ] -cte L
. Pulcre+
L P ] -chre A
autem uicem utramque dies dicturus unum+
L2A P ] unam L
matutino eum fine conclusit, ut a luce incohare diem doceret et in luce desinere. Non est enim integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur.
(Ambr. hex. 1, 10, 36; 1, 10, 37 ; 1, 10, 38)
Textus fontis:
(1, 10, 36) Quaerunt aliqui, cur prius uesperum, postea mane Scriptura memorauerit, ne forte noctem priusquam diem significare uideatur. Nec aduertunt primo quod praemiserit diem, dicendo: Et uocauit Deus lucem diem, et tenebras uocauit noctem: deinde quod uesper finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut praerogatiuam et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, postquam secutura nox esset, deinde postea finem noctis adiunxit. Eo usque autem noctem diei Scriptura anteferre non potuit, ut et diei et noctis tempora, diei appellatione concluserit, tamquam principalis auctoritate nominis uindicauerit. Et hanc Scripturae esse consuetudinem, ut potiori appellationem deputet, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Iacob dixit: Dies uitae meae, pusilli et mali [Gen. 47, 9]. Et iterum: Omnes dies uitae meae. Et Dauid posuit: Dies annorum nostrorum [Ps. 89, 10]; non dixit et noctes. Unde aduertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur, uim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, uox Dei est: fiat lux; et facta est lux. Finis diei uesper est. Iam sequens dies ex noctis fine succedit. Sententia autem Dei euidens, quia diem primo uocauit lucem, et secundo uocauit tenebras noctem. — (1, 10, 37) Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturo secundo, et tertio die, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et hoc ordinis uidebatur, sed legem statuit, ut uiginti quatuor horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine definiantur, ut si diceret: Viginti quatuor horarum mensura unius diei tempus est. Sicut enim uirorum generatio computatur, et intelligitur etiam feminarum, quia nectuntur [Mss. aliquot ac Rom. edit., secunda prioribus.] secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur adiunctae. — (1, 10, 38) Pulcre autem uicem utramque unum dicturus diem matutino eum fine conclusit, ut et a luce incohare diem doceret et in lucem desinere. Non enim est integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. Vnde et nos semper quasi in die honeste ambulemus et abiciamus opera tenebrarum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur.
L 100 ra A 87rc P 88 vaT 145ra V 133vc
Context
LP
LA P ] om. T
sine lemmate LA P T