<< | >>
Θ
MA833Martyres
Martyres
Greca lingua, Latine testes dicuntur, unde et testimonia Grece martyria nuncupantur+
LA ] noncupantur P
. Testes autem ideo uocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt+
nos ] -rint LA, -tenuerunt P
, et usque ad mortem pro ueritate certauerunt. Quod uero non testes (quod Latine+
P ] -ae LA
utique possemus), sed Grece+
P ] -ae LA
martyres appellamur+
L P ] -us (ut uid.) A
, familiarius Ecclesiae auribus hoc Grecum uerbum+
g.u. L P ] u.g. A
sonat, sicut et Greca nomina que pro Latinis+
LA ] latinisi P
utimur. Martyrum primus in Nouo Testamento Stephanus+
LA ] sthefanus P
fuit, qui Hebreo+
LA ] aebreo P
sermone interpraetatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem+
LA P2 ] iminatione ? P
fidelium. Idem autem et Greco sermone in Latinum uertitur coronatus; et hoc prophaetice+
LA ] prophetiae P
ut, quod sequeretur in re, uaticio+
LA P (uatitio P) ] uaticinio L2 ut fons
quodam futuri prius in uocabulo resonaret. Passus est enim, ut+
LA P ] et A2
quod uocabatur accepit. Stephanus+
LA ] sthefanus P
enim corona+
LA P ] coronatus L2
dicitur; humiliter lapidatus, sed subtiliter+
LA P ] submiliter L2
coronatus. Duo sunt autem martyrii genera+
LA ] corona P
, unum in aperta passione, alterum in occulta+
LA ] hocculta P
animi uirtute+
LA ] uirtutum P
. Nam multi hostis+
LA ] hostes P
insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactauerunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt, qui etiam+
LA ] aetiam P
si persecutionis+
LA ] percussionis P
tempore existerent+
LA ] exhisterent P
, martyres esse potuerunt+
A P ] -ant L
.
(= Isid. etym. 7, 11)
Lindsay:
MA 833. martyr L.
Textus fontis:
[1] Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur, unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo uocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro ueritate certauerunt. [2] Quod uero non testes (quod Latine utique possemus), sed Graece martyres appellamus, familiarius Ecclesiae auribus hoc Graecum uerbum sonat, sicut multa Graeca nomina quae pro Latinis utimur. [3] Martyrum primus in Nouo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem ex Graeco sermone in Latinum uertitur coronatus; et hoc prophetice ut, quod sequeretur in re, uaticinio quodam futuri prius in uocabulo resonaret. Passus est enim, et quod uocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur; humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. [4] Duo sunt autem martyrii genera, unum in aperta passione, alterum in occulta animi uirtute. Nam multi hostis insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactauerunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt, qui etiam si persecutionis tempus existeret, martyres esse potuerunt.
L 188 va A 189vb P 77 va
Context
P T ] om. LA
LA P T