<< | >>
Θ
ME593Metonomia [ metonymia ]
Metonomia [ metonymia ]
est quedam ueluti transnominatio. Huius multa sunt species+
m. s. s. LA P2 ] multae s. s. A2, sunt species multa P
. Aut enim per id quod continetur ostendit, ut nunc pateras libate Ioui ; aut contra+
LA P2 ] … non leg. P
, ut uina coronant ; aut per inuentorem id quod inuentum est, ut sine Cerere et Libero+
L2A2 P ] liuero LA
friget Venus
; aut contra, ut uinum precamur+
P ] prae- LA
, nam hic deus presens adest
. Haec et+
h.e. LA ] hec P
exempli causa diligentibus posita etiam reliqua demonstrabuntur+
demonstrabuntur LA P ] demonstrabunt L2
. Metonomia est dictio ab alia significatione ad aliam proximitatem translata, ueluti+
LA ] uuelati P
transmutatio. Fit autem multis modis: per continentem id quod continetur significat, ut nunc pateras libate Ioui ; aut contra, ut+
ut LA ] aut P
: uina coronant . Item in euangelio+
LA ] aeuangelio P
Dominus mundus uos odit , pro his qui in mundo sunt. Item eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit , id est, hostia+
A P (ost- P) ] -am L
pro peccato. Item+
LA ] id est P
peccata populi mei comedent , id est, oblationes quae+
LA ] que P
pro peccatis offeruntur. Item+
P ] idem L, idest A
apostolus: quoniam dies mali sunt , pro his qui in diebus malis+
LA P ] mali L2
sunt, cum+
LA ] quum P
dies mali esse non possunt+
LA ] possint L2, possent P
. Et psalmus et calix tuus inebrians , dum non+
L P ] om. A
calix inaebriet sed quod intra calicem est. Sicut et de domo propter laetitiam eorum qui in domo sunt. Et Vermibus Europe atque+
LA ] adque P
Asiae uatis concurreret orbis
; non quod orbis, sed qui in orbe. Item inuadunt urbem somno uinoque sepultam+
L ] -um A P
, urbem pro ciuibus significans dixit. Item teatra plaudunt, prata mugiunt, cum illic homines plaudant, hic boues mugiunt+
cum illic ... mugiunt LA ] om. P, cum illic homines plaudent boues mugiunt in marg. inf. P2 cum signo
. Item contra, per id quod continetur id+
L ] et A, item P
quod continet, ut iam primus ardet ocalegon ; dum non ille sed domus eius arderet. Item iungit aequos auri genitor spumantiaque addit+
L ] addis A, addif ? P
frena feris
; spumantia frena dixit, quod non ipsa spument, sed ab eo qui ea continet spumis conspargantur infusis. Aut per inuentorem id quod inuentum est, ut sine Cerere et Libero friget Venus ; nam interdum per inuentorem inuentum significat, ut est hoc quod superius dictum est sine Cerere et Libero friget Venus ; et conmixtam+
LA ] conmistam P
Vulcanus mittit ad astra fauillam+
P ] fab- LA
. Vult enim per Cererem panis inuentricem intellegere panem, per Liberum inuentorem uitis uinum, per Venerem concubitum, per Vulcanum+
LA ] uulganum P
ignem. Item ut uinum precamur+
P ] prae- LA
, nam hic deus praesens+
LA ] presens P
est
; per inuentum inuentorem dixit, ut uinum precamur+
P ] prae- LA
, adsit+
L ] et sit A P
laetitiae Baccus+
LA P ] bacchus L2
datur et bona Inuno
. Item per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistola+
s.l.e. LA ] sicut lex aepistola P
dicitur significans eorum laetitiam+
LA ] letitiam P
quos lecta+
LA ] leta A2, lectu P
efficit laetos+
LA ] lectos P
. Item sicut pigrum frigus, eo quod pigros faciat; et timor pallidus, eo quod pallidos homines faciat; sicut et pallida mors et tristitia+
L P ] tristia L2A
bella. Item per+
p. LA ] om. P
subiectum dominantem significans, ut inutile ferrum cingitur ; non quod utile+
LA P ] inutile L2
ferrum esset, sed quia ipse inutilis erat qui gerebat.
(= Iulian. Tolet. ars 6, 17-26)
Textus fontis:
est quaedam ueluti transnominatio. huius multae sunt species: aut enim per id quod continet id quod continetur ostendit, ut: «nunc pateras libate Ioui»; aut contra, ut «uina coronant»; aut per inuentorem id quod inuentum est, ut: «sine Cerere et Libero friget Venus»; aut contra, ut: «uinum precamur, nam hic deus praesens adest». haec exempli causa diligentibus posita etiam reliqua demonstrabuntur. metonymia est dictio ab alia significatione ad aliam proximitatem translata, ueluti transmutatio. fit autem multis modis: aut per continentem id quod continetur significat, ut: «nunc pateras libate Ioui»; aut contra, ut: «uina coronant». item in euangelio Dominus: «mundus uos odit», pro his qui in mundo sunt. item in euangelio: «qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit», id est, hostia pro peccato. item: «peccata populi mei comedent», id est, oblationes quae pro peccatis offeruntur. item apostolus: «quoniam dies mali sunt», pro his qui in diebus mali sunt, quia dies mali esse non possunt. et psalmus: «et calix tuus inebrians», dum non calix inebriat sed hoc quod intra calices est. sicut et de domo <laeta> propter laetitiam eorum qui in domo sunt. et Vergilius: «Europae atque Asiae fatis concurreret orbis»; non quod orbis, sed qui in orbe. item: «inuadunt urbem somno uinoque sepultam», urbem pro hominibus significans dixit. item theatra plaudunt, prata mugiunt, cum illic homines plaudunt, hic boues mugiunt. item contra, per id quod continetur id quod continet, ut: «iam primus ardet / Vcalegon»; dum non ille sed domus eius arderet. item: «iungit equos auri genitor spumantiaque addit / frena feris»; spumantia frena dixit, cum non ipsa spument, sed ab eo qui ea continet spumis conspargantur infusis. aut per inuentorem id quod inuentum est, ut: «sine Cerere et Libero friget Venus»; nam interdum per inuentorem inuentum significat, ut est hoc quod superius dictum est: «sine Cerere et Libero friget Venus»; et «commixtam Vulcanus mittit ad astra fauillam»; uult enim per Cererem panis inuentricem intellegere panem, per Liberum inuentorem uitis uinum, per Venerem concubitum, per Vulcanum ignem. item ut: «uinum precamur, nam hic deus praesens adest»; per inuentum inuentorem dixit, ut: «uinum precamur», «adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno». item per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistula dicitur significans eorum laetitiam quos lecta efficit laetos. item sicut pigrum frigus, eo quod pigros faciat; et timor pallidus, eo quod pallidos homines faciat; sicut et pallida mors et tristia bella. item per subiectum dominantem significans, ut: «inutile ferrum / cingitur»; non quod inutile ferrum esset, sed quia ipse inutilis erat qui gerebat.
L 194 va A 197rb P 83vb
Context
P T
LA P ] augustini T