The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
OR49Oratio
Oratio
petitio+
L2A P (peticio L2) ] pretio L
dicitur. Nam orare est petere+
e.p. L P ] p.e. A
, sicut exorare inpetrare. Constat+
L P ] constit A
autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique, cum proibeamur+
A2 P ] -us LA
a Christo in publico, sed ubi oportunitas dederit aut necessitas inportauerit. Neque enim contra preceptum+
L P ] -ta A
reputatur ab Apostolis factum, qui in carcere audientibus custodibus orabant et canebant Deo. De tempore uero dictum est (1 Thess 5, 17) Sine intermissione+
L2A P ] -misione L
orate
, sed hoc singularibus. Nam est obseruatio quarundam orarum+
L P ] horarum L2A
communium, que diei interspatia+
LA ] interspacia P
signant+
LA P2 ] signat P
, tertia+
LA ] tercia P
, sexta et nona; similiter et noctis. Et+
L P ] om. A
ideo haec orandi horae+
LA ] ore P
diuise+
P ] diuersi LA, diuerse L2A2
sunt, ut si forte aliquo+
L2A2 P ] aliquid LA
fuerimus opere detenti+
L2A2 P (-temti P) ] deten_ti L, deten//ti A
, ipsut+
L P ] ipsum L2, ipsud A
nos ad officium tempus admoneat; quae tempora in Scripturis inueniuntur. Primum enim Spiritus sanctus+
LA ] sancti P
congregatis discipulis ora+
L P ] hora L2A
tertia+
LA ] tercia P
infusus est Petrus, qua die uisionem communicationis+
LA ] communicacionis P
in illo uasculo+
P ] uaculo LA2, uocabulo A
expertus est, sexta hora+
LA2 ] ora A P
orandi gratia+
LA ] gracia P
ascenderat. Idem etiam cum Iohanne+
P ] iohane LA
hora+
P ] ora LA
nona+
LA2 P ] non A
templum+
L2A P ] qui add. L
adiit, quando paraliticum sanitati+
LA2 ] saniti A, sanitate P
reformauit+
L2A P ] reformaret L
. Sed et Daniaelum+
P ] danihaelum LA
legimus haec tempora in oratione obseruasse+
P ] -basse LA
, ut utique ex Israelis+
LA ] israhelis P
disciplina, ut ne minus+
LA2 P ] mius A
quam+
P ] quod LA
ter die adoremus. Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti; exceptis utique et aliis legitimis orationibus, que+
L P ] quae L2A
sine+
LA P ] del. A2
ulla admonitione+
P ] -cione LA
debentur+
L2A P ] deuentur L
, ingressus lucis ac+
LA ] hac P
noctis+
A P ] nontis L
siue uigiliarum+
LA2 P ] uigiarum A
; sed et cibum+
LA ] cilium P
non prius sumere quam interposita oratione. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora caelestia+
LA ] celestia P
quam terrena. Qui autem uult orationem suam uolare ad Deum, faciat illi duas alas+
LA2 P ] ulas A
, ieiunium et elemosinam+
LA ] elimosinam P
, et ascendet+
LA2 P ] -de A
celeriter et exauditur.
(= Isid. etym. 6, 19, 59–64)
Textus fontis:
[59] Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere, sicut exorare inpetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique, cum prohibeamur a Christo in publico, sed ubi opportunitas dederit aut necessitas inportauerit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, quia in carcere audientibus custodibus orabant et canebant Deo. [60] De tempore uero dictum est (1 Thess 5,17): 'Sine intermissione orate,' sed hoc [in] singularibus. Nam est obseruatio quarundam horarum communium, quae diei interspatia signant, tertia, sexta et nona; similiter et noctis. [61] Sed ideo haec orandi horae diuisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsud nos ad officium tempus admoneat; quae tempora in Scripturis inueniuntur. [62] Primum enim Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est Petrus, qua die uisionem communicationis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat Idem etiam cum Iohanne hora nona templum adiit, quando paralyticum sanitati reformauit. [63] Sed et Danielum legimus haec tempora in oratione obseruasse, et utique ex Israelis disciplina, ut ne minus quam ter die adoremus. Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti; exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur, ingressus lucis ac noctis siue uigiliarum; [64] sed et cibum non prius sumere quam interposita oratione. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora caelestia quam terrena. Qui autem uult orationem suam uolare ad Deum, faciat illi duas alas, ieiunium et eleemosynam, et ascendet celeriter et exaudietur.
L 221v A 226rc P 111va
Context
LA P T
o. LA ] oracio P