<< | >>
SI323Simulacrorum usus
Esidori: Simulacrorum usus
exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines uel effigies, tamquam in caelum receptis ✢+
L
, pro quibus se in terris daemones colendi opposuerunt, et sibi+
LA ] seui P
sacrificari adceptis+
LA P ] a deceptis L2
et perditis persuaserunt. Fuerunt enim quidam uiri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus demonibus ita in posteris inrepsisse+
L P ] -psit A
, ut quos illi pro sola nominis memoria, honorauerunt, successores deos existimarent+
LA T ] exti- P, esti- P2C
atque colerent. Simulacra+
LA ] -chra P
autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliaue+
L P ] alia uel A
materia+
PC T ] -the- LA
eorum uultus imitantur in corum+
LA P ] quo- L2
honore finguntur. Ergo simulacra+
LA ] -chra P
uel pro eo quod sunt similia, uel+
s. u. LA P2C ] similia … uel unam lineam erasam in P
pro eo quod simulata atque conficta +
L P ] uocantur add. A
; unde et falsa sunt. Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebreis. Aput eos enim idolum siue simulacrum+
LA ] -chrum P
Semel dicitur. --- Iudei dicunt quod Ismahel primus simulacrum+
LA ] -chrum P
luto fecerit+
LA P2C ] fe(ca)erit P
. Gentiles autem primum Prometeum+
LA P2C ] -metum P
simulacra hominum de luto+
LA T ] -tu PC
finxisse perhibent, ab eoque natam+
LA T ] -tum PC
esse artem simulacra+
LA ] -chra P
et statuas fingendi. Vnde et poeta ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies+
PC T ] efi- LA
. --- Apud Grecos autem Cecrops, sub quo primum in arche+
L P ] arce L2A
oliua orta est, et Atheniensium urbs ex Minerue appellatione nomen+
LA P ] n. accepit L2
. Hic primus omnium Iouem appellauit, simulacra+
LA ] -chra P
repperit, aras statuit, uictimas inmolauit, nequaquam istius modi rebus in Grecia umquam uisis.
(Isid. etym. 8, 11, 5 ; 4 ; 6–10)
Textus fontis:
Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines uel effigies, tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendi supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis et perditis persuaserunt. — 4] Fuerunt etiam et quidam uiri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola, nominis memoria honorauerunt, successores deos existimarent atque colerent. — 6] Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliaue materia eorum uultus imitantur in quorum honore finguntur. Ergo simulacra uel pro eo quod sunt similia, uel pro eo quod simulata atque conficta; unde et falsa sunt. [7] Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebraeis. Apud eos enim idolum siue simulacrum Semel dicitur. Iudaei dicunt quod Ismael primus simulacrum luto fecerit. [8] Gentiles autem primum Prometheum simulacrum hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Vnde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies. [9] Apud Graecos autem Cecrops, sub quo primum in arce oliua orta est, et Atheniensium urbs ex Mineruae appellatione nomen sortita est. [10] Hic primus omnium Iouem appellauit, simulacra repperit, aras statuit, uictimas inmolauit, nequaquam istiusmodi rebus in Graecia umquam uisis.
L 298rb A 307rcP 192ra C 111rbT 385r
Context
LA P2C T ] om. P
SI 323-324 LA P T ] sine intervallo C
LA P ] -chr- T