| >>
SV366Subsolanus uentus
(Isid. etym. 13, 11, 3–4)
Textus fontis:
[3] Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laeuo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Fauonius a parte dextra Africum, a laeua Corum: porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim uenti mundi globum flatibus circumagunt. [4] Quorum nomina propriis causis signata sunt: nam Subsolanus uocatus eo quod sub ortu solis nascatur; Eurus eo quod ab Eo fluat, id est ab oriente; est enim coniunctus Subsolano; Vulturnus, quod alte tonat.
L 311vb A 322rc P 207ra C 111rbT 385r
Context
LA P ] om. T