The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
R(equire)
AE111Aelementa mundi
Esidori : Aelementa mundi
quattuor sunt: ignis, aer, aqua, terra. Quarum haec est natura: ignis tenuis, acutus et mobilis; aer mobilis+
P TV ] ammo- LA, a mo- L2
, acutus et crassus; aqua crassa, obtunsa et mobilis; terra crassa, obtunsa+
LA2 P ] -tusa L2
, immobilis. Quae etiam sibi ita commiscuntur+
terra … commiscuntur LA2 P (add. in marg. inf. A2, conm- P) ] om. A
. Terra quidem crassa, obtunsa+
LA P ] -tusa L2
et inmobilis, cum aquae crassitudine et obtunsitate conligatur. Deinde aqua aeri crassitudine et mobilitate coniungitur. Rursus aer igni communione acuti et mobilis conligatur. Terra autem et ignis a se separantur, sed a duobus mediis aqua et aere iunguntur+
P TV ] -gitur LA, -gatur L2
. Ceterum sanctus Ambrosius eadem elementa per qualitates quibus sibi inuicem quadam naturae communione commiscuntur, ita his uerbis distinguit: Terra, inquid, arida et frigida est; aqua frigida atque humida; aer calidus est et humidus; ignis calidus atque siccus. Per has enim iugales+
LA ] -lis P
qualitates sic sibi singula commiscuntur. Terra enim, cum sit arida, et frigida, coniungitur aquae per cognitionem+
A P ] -gnaci- L %
qualitatis frigida. Rursus aqua aeri per humorem+
h. LA P ] h. iungit L2
, quia humidus est aer. Aqua uero quasi quibusdam duobus brachiis frigoris, atque humoris, altero terram, altero aerem uidetur conplecti, frigido quidem terram, aerem humido. Ipse quoque aer medius iter+
L P ] inter L2A
duo compugnantia per naturam, hoc est, inter aquam et ignem, utrumque illud aelementum sibi conciliat+
LA TV ] conliciat P
, quia aquis+
A P ] aquae A
humore et ignis+
LA P ] -ni L2
calore coniungitur. Ignis quoque, cum sit calidus et siccus, calorem aeri adnectitur, siccitate autem in comunionem terrae sociatur, atque+
P ] ad- LA
ita sibi per hunc+
LA P2 ] hanc P
circuitum, quasi per quendam quorum cordii+
LA P ] conco- L2 T, concordiae V
societate+
LA P (-ciaet- L)
conueniuntur. Vnde et+
P TV ] eo LA
grece+
P ] -cae LA
oena dicuntur, que latine aelementa uocantur, eo quod sibi conueniunt+
LA P2 ] …uen- P
et concinant.
(Isid. nat. 11, 1–3)
Textus fontis:
De partibus mundi. Partes mundi quattuor sunt: ignis, aer, aqua, terra. Quarum haec est natura: ignis tenuis, acutus et mobilis; aer mobilis, acutus et crassus; aqua crassa, obtunsa et mobilis; terra crassa, obtunsa, inmobilis. Quae etiam sibi ita conmiscuntur. Terra quidem crassa, obtunsa et inmobilis, cum aquae crassitudine et obtunsitate conligatur. Deinde aqua aeri crassitudine et mobilitate coniungitur. Rursus aer igni communione acuti et mobilis conligatur. Terra autem et ignis a se separantur, sed a duobus mediis aqua et aere iunguntur. Haec itaque ne confusa minus colligantur, subiecta expressi pictura: Haec figura solida est secundum geometricam rationem. Ignis tenuis acutus mobilis. Aer mobilis acutus crassus. Terra crassa, obtunsa inmobilis. Aqua crassa obtunsa mobilis. Ceterum sanctus Ambrosius eadem elementa per qualitates quibus sibi inuicem quadam naturae communione conmiscuntur ita his uerbis distinguit: terra, inquit, arida et frigida est, aqua frigida atque humida, aer calidus est et humidus, ignis calidus atque siccus. Per has enim iugabiles qualitates sic sibi singula conmiscuntur. Terra enim, cum sit arida et frigida, coniungitur aquae per cognationem qualitatis frigidae. Rursus aqua aeri per humorem, quia humidus est aer. Aqua uero quasi quibusdam duobus brachiis frigoris atque humoris, altero terram, altero aerem uidetur conplecti, frigido quidem terram, aerem humido. Ipse quoque aer medius inter duo conpugnantia per naturam, hoc est inter aquam et ignem, utrumque illud elementum sibi conciliat, quia aquis humore et igni calore coniungitur. Ignis quoque, cum sit calidus et siccus, calore aeri adnectitur, siccitate autem in communionem terrae sociatur, atque ita sibi per hunc circuitum quasi perquendam chorum concordi societate conueniunt. Vnde et graece cena dicuntur quae latine elementa uocantur, eo quod sibi conueniant et concinant.
L 30rc A 8 rcP 10rv
Context
ad per hunc L P
LA P T (his- A)