<< |
ER115Ericius
Gregorii: Ericius
animal spinosum quod, dum adprehenditur, eius et capud cernitur et pedes uidentur et orpi omne conspicitur. Set mox ut adprehensus fuerit, semetpsum in speram colligit, pedes introssus subtrait, capud abscondit et intra tenentes manus totum simul amittitur quod totum simul ante uidebatur. Hic futuri prouidens geminas sibi respirandi uias munit, ita ut quando borream flati suo colligerit septentrionalem obstruat et quando noto cognouerit detergi aeris nubila ad septentrionalem se conferat ut flatus declinet obuios et e regione nociturus.
(Greg. M. moral. 33, 29, 65) + (= Ambr. hex. 6, 4, 20)
Nota:
uideatur] post uideatur distinxit T ut hic sequens lemma esset
Textus fontis:
(Greg. M.) Hericii autem nomine malitiosarum mentium defensio designatur, quia uidelicet hericius cum apprehenditur eius et caput cernitur; et pedes uidentur et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit; et intra tenentis manus totum simul amittitur, quod totum simul ante uidebatur. — (Ambr.) Idemque echinus futuri prouidens geminas sibi respirandi uias munit, ut quando boream flaturum collegerit, septentrionalem obstruat, quando noto cognouerit detergi aeris nubila, ad septentrionalem se conferat, ut flatus declinet obuios et e regione nocituros.
L 114va A 104vb P 105vc
Context
L P (//orii L, marg. defic.) ] om. A T
ad hic futuri add. ambrosi T