The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

| >>
GR203Grues
Grues
nomen de propria uoce sumserunt, tali enim sono+
LA2 P ] sonu A
susurrant. Haec autem dum properant, unam secuntur ordine litterato. De quibus Lucanus (5, 716) Et turbata perit dispersis littera pinnis+
LA P ] pennis A2 P2
. Excelsa autem petunt, quo facilius uideant quas petant terras. Castigat autem uoce quae cogit agmen: ad ubi raucescit+
A2 P ] rauescit L, rabescit A
, succedit alia: nocte autem excubias diuidunt, et ordine uigiliarum per uices faciunt, tenentes lapillos suspensis+
LA2 P ] supennis A
digitis, quibus+
L P ] iterauit A
somnos arguant: quod cauendum erit, clamore indicat. Aetatem in illis+
LA2 P ] illos A
color prodit+
L P ] perdit A
, nam senectute nigrescunt.
(= Isid. etym. 12, 7, 14-5)
Textus fontis:
[14] Grues nomen de propria uoce sumpserunt, tali enim sono susurrant. Haec autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus (5,716): Et turbata perit dispersis littera pinnis. Excelsa autem petunt, quo facilius uideant quas petant terras. [15] Castigat autem uoce quae cogit agmen: at ubi raucescit, succedit alia: nocte autem excubias diuidunt, et ordinem uigiliarum per uices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arguant: quod cauendum erit, clamor indicat. Aetatem in illis color prodit, nam senectute nigrescunt.
L 142vc A 138vbP 27vc
Context
LA P