The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
KA37Kaluariae locus [ caluariae l. ]
Hieronimi: Kaluariae locus [ caluariae l. ]
audiui quendam exposuisse kaluariae locum in quo sepultus est Adam, et ideo sic appellatum quia ibi antiqui hominis sit conditum kaput+
LA ] ca- P
. Et hoc esse quod Apostolus+
LA ] -los P
dicat (Eph. 5, 14) Surge qui dormis et exsurge et inluminauit te Christus , fauorabilis interpraetatio, et mulcens aurem populi, nec tamen uera. Extra urbem enim et foras+
LA P ] -is A2
portam loca sunt in quibus truncantur kapita damnatorum et kaluariae+
LA ] ca- P
id est decollatorum sumpsere+
LA ] sumsere P
nomen. Sin autem quispiam contendere+
LA ] conde- P
uoluerit, ideo ibi Dominum crucifixum ut sanguis ipsius super Adam tumulum distillaret+
P ] dest- LA
, interrogemus eum quare et illi latrones in eodem loco crucifixi sunt. Ex quo apparet kaluariam non+
LA ] nos P
sepulcrum primi hominis sed locum significare decollatorum, Adam uero sepultum iuxta Chaebron et Arbeae in Iesu filii+
P ] fili LA
Naue+
A P ] nauhe L
uolumine legimus.
(Hier. in Matth. 27, 33)
Nota:
sepulchrum P
Textus fontis:
Audiui quendam exposuisse caluariae locum in quo sepultus est adam et ideo sic appellatum quia ibi antiqui hominis sit conditum caput, et hoc esse quod apostolus dicat: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te christus. Fauorabilis interpretatio et mulcens aurem populi nec tamen uera. Extra urbem enim et foras portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum et caluariae, id est decollatorum, sumpsere nomen. … Sin autem quispiam contendere uoluerit ideo ibi dominum crucifixum ut sanguis ipsius super adam tumulum distillaret, interrogemus eum quare et alii latrones in eodem loco crucifixi sint. Ex quo apparet caluariae non sepulchrum primi hominis sed locum significare decollatorum... Adam uero sepultum iuxta Chebron et Arbe in Iesu filii Naue uolumine legimus.
L 166rc A 164rb P 52ra
Context
LA P TV (hye- L, -nymi T)