The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
RI121Rinocheron [ rhinoceron ]
Esidori : Rinocheron [ rhinoceron ]
a Grecis uocatur. Latine interpretatur in nare cornu ✢. Idem et monoceron +
LA ] -che- P
, id est unicornis, eo quod unum cornum in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et ualidum ut quidquid inpetierit, aut uentilet aut perforet. Nam et cum elefantis sepe certamen habet, et in uentre uulneratum prosternet. --- Tante autem esse fortitudinis ut nulla uenantium uirtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, uirgo puella proponitur, que uenienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita capud ponit, sicque soporatus uelut inhermis capitur.
(Isid. etym. 12, 2, 12 + 13)
Textus fontis:
12] Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephantis saepe certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. [13] Tantae autem esse fortitudinis ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella praeponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus velut inermis capitur.
L 278vb A 285vb P 171ra
Context
LA P V (ys- A, is- V)