<< | >>
SA170Salamandra
Esidori: Salamandra
uocata, quod contra incendia ualeat. Cuius inter omnia uenenata uis maxima est ✢ Cetera enim singulos feriunt, hec uero+
L P ] om. A
plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit, omnia poma inficit uenenis, et eos qui ederint occidit+
P ] -det LA
; qui etiam+
qui etiam LA P2 ] om. P
uel si in puteo cadat, uis ueneni+
LA ] -na P
eius potantes interficit. Ista+
PC V ] sta LA
contra incendia repugnans, ignes sola animalium extinguit; uiuit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione, et non solum quia non uritur, sed extinguit incendium.
(Isid. etym. 12, 4, 36)
Textus fontis:
Salamandra uocata, quod contra incendia ualeat. Cuius inter omnia uenenata uis maxima est; cetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit, omnia poma inficit ueneno, et eos qui ederint occidit; qui etiam uel si in puteum cadat, uis ueneni eius potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium extinguit; uiuit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione, et non solum quia non uritur, sed extinguit incendium.
L 283raA 290va P 175rb
Context
LA P V (is- V)