AC71Accentus
AC72Accentus
Accentus
(Isid. ?)
- Textus fontis:
-
Cf. Dosith. ars, p. 3, 20 : accentus quasi accantus. Audax, Excerpta de Scauro et Palladio, p. 357, 17 : quod cantus in musica, accentus in oratione est. Servius, final. p. 451, 11 : accentus autem est quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam uocis nos facit agnoscere syllabas. Servius, in Don. Mai. p. 426, 7 : accentus dictus est quasi adcantus secundum Graecos, qui προσῳδίαν uocant. Sergius, litt. p. 482, 8 : dictus autem accentus est quasi adcantus iuxta Graeci nominis interpretationem, quod prosodia dicitur Latine adcantus. Mart. Cap. nupt. 3, 268 : et est accentus, ut quidam putaverunt, anima vocis et seminarium musices, quod omnis modulatio ex fastigiis vocum gravitateque componitur, ideoque accentus quasi adcantus dictus est. Pomp. in Don. p. 125, 35 : Graeci prosodias dicunt accentus hac ratione: pros dicunt ad, cantum dicunt oden. Pomp. in Don. p. 126, 28 : ita definitus est, accentus est quasi anima uocis, id est accentus est anima uerborum et anima uocis uniuscuiusque. Isid. etym. 1, 18, 2: accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut adverbium, quia iuxta verbum est. Iulian. Tolet. ars, p. 79, 18 : sicut et accentus iuxta locutionem, et sonus iuxta cantum. Iulian. Tolet. ars p. 170, 8 : accentus, quos Graeci prosodias dicunt, ex Graeco nomen acceperunt, nam Graece pros Latine ad, ode enim Graece Latine cantus dicitur; et sicut sonus iuxta cantum, ita et accentus iuxta locutionem, et sicut iuxta uerbum aduerbium, ita et iuxta locutionem accentus. Bonif. metr. 4 : Accentus est anima uerborum siue uox syllabae, quae in sermone plus sonat de ceteris syllabis. Accentus autem a cantu uocatus est, quia in ipso tantum producitur sonus uocis.
L 23va A 2 vcP 4rc
ContextAC73Accentus
Accentus
—
qui Grece+
prosodia dicitur ex Greco nomen accepit. Nam graece pros, latine ad, ode graece, latinae cantus est. ✢+
Hoc enim nomen de uerbo ad uerbum expraessum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus et tonos+
et tenores+
dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut aduerbium quia iuxta uerbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam ; grauis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et+
graui constat. Incipiens enim ab acuto in grauem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. Acutus autem et+
circumflexus similes sunt. Nam uterque lebat+
syllabum+
. Grauis contrarius uidetur ambobus. Nam semper deprimit+
syllabas, cum illi lebent+
, ut est
(Lucan. 1, 15)
Vnde uenit Titan et+
, nox ibi sidera condit
. Vnde hic grauis est. Minus enim sonat quam aucutus et circumflexus. Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter breuis+
est, ut+
uir, aut positione longa, ut ars, acutum accentum habebit. Si uero naturaliter longa, ut res, circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam+
habet et ultimam+
breuem+
, circumflectitur, ut musa; aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam+
breuem+
habet, ut tibia, tunc primam+
acuimus. Si uero naturaliter longam+
habet secundam+
et ultimam+
breuem, ut Metellus, tunc mediam circumflectimus. Tetrasyllaba autem et pentasyllaba ratione+
trisyllabum+
retinentur. Grauis acutus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrique numquam, ut Catullus
+
. In conposita+
dictione unus accentus est, ut armipotens
+
, omnipotens
+
. Accentus autem reperti+
sunt uel propter distinctionem+
, ut
(Verg. Aen. 8, 83)
Viride quae in litore conspicitur suis+
, ne dicas ursus; uel propter pronuntiationem, ne dicas meta breuiter et non producta meta ; uel discernende ambiguitas+
causa, ut ergo, Num quam+
producitur go
+
causam significat, cum corripitur, coniunctionem.
(= Isid. etym. 1, 18)
- Textus fontis:
-
Accentus, qui Graece prosodia dicitur [ex Graeco nomen accepit]. Nam Graece πρός, Latine "ad" ᾠδή Graece, Latine "cantus est. Hoc enim nomen de uerbo ad uerbum expressum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. [2] Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut aduerbium quia iuxta uerbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, grauis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et graui constat. Incipiens enim ab acuto in grauem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. Acutus autem et circumflexus similes sunt. [3] Nam uterque leuant syllabam. Grauis contrarius uidetur ambobus. Nam semper deprimit syllabas, cum illi leuent, ut (Lucan. 1,15): Vnde uenit Titan, et nox ibi sidera condit. "Vnde' hic grauis est. Minus enim sonat quam acutus et circumflexus. [4] Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter breuis est, ut "uir" aut positione longa, ut "ars" acutum accentum habebit. Si uero naturaliter longa, ut "res" circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam habet et ultimam breuem, circumflectitur, ut "Musa'; aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam breuem habet, ut "tibia" tunc primam acuimus. Si uero naturaliter longam habet secundam et ultimam breuem, ut "Metellus" tunc mediam circumflectimus. [5] Tetrasyllaba autem [pars orationis] et pentasyllaba ratione trisyllabarum retinentur. Grauis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque numquam; ut ["Catullus". In conposita dictione unus accentus est. [6] Accentus autem reperti sunt uel propter distinctionem, ut (Virg. Aen. 8,83): "Viridique in litore conspicitur sus" ne dicas "ursus'; uel propter pronuntiationem, ne dicas "meta' breuiter et non producta (A) "meta'; uel discernendae ambiguitatis causa, ut "ergo" Nam cum producitur "go" causam significat; cum corripitur, coniunctionem.
L 23va A 2 vcP 4rc
ContextAC74Accepi
AC75Accepi
AC77Accepi
SC197Scio
SC199Scio
SC200Scio
SC201Sciopodum gens
Sciopodum gens
(Isid. etym. 11, 3, 23)
- Textus fontis:
-
Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili: quos inde σκιόποδας Graeci uocant, eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrentur.
L 288rb A 295vc P 180vaT 385r
ContextSC202Scipiones
Scipiones
—
duo fuerunt, auus et nepos, quorum prior, Publius Cornelius Scipio Africanus cognominatus est quod Annibalem+
Cartaginensium+
ducem bello+
superauit ; alter Lucius Cornelius Cipio+
Numantinus appellatus est quia Numantiam ciuitatem Hispaniae expugnauit. ✢+
Horum aput omnes ingens metus et reuerentia fuit. Nam et paratissimi ad dimicandum et consultissimi habiti sunt, multa enim per eos in bellis prospere gesta+
sunt.
(schol. ad Verg. Aen. 6, 843, etc. –piadas) + (Eutr. 4, 10) + (schol. ad Verg. georg. 2, 170)
- Lindsay:
- SC 202. Virgili et Eutropi] LP. cf. EM 71. A schol. Serv. Geo. 2, 170 propius abest glossa in glossario PP (Scipiones duo : auus et nepos ; alter uictae Carthagini legem dedit, alter eam diruit et arauit qui et postea Numantiam cepit).
- Textus fontis:
-
--- (Eutr.) Scipio tum, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus prospere gesta sunt, neque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea vitabant, quam contra eam Romanorum partem committere, ubi Scipio dimicaret. ---
L 288rb A 295vc P 180vaT 385r
Context