BA97Balneis
Balneis
—
(Isid. etym. 15, 2, 40) + (= GI17 ?)
- Nota:
- (Isid. …) ] (ib. …) ed. ; — grecae latine P
- Textus fontis:
-
Balneis uero nomen inditum a leuatione maeroris; nam Graeci βαλανεῖον dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur; nam γυμνάσιον Graece, Latine exercitium dicitur.
L 56rb A 37 vbP 39ra
ContextBA98Balneum et balineum
Balneum et balineum
—
hoc inter se differt, in prosa cotidiano sermone balineum, in uersu balneum dicimus.
(Isid. diff. 328[75])
- Textus fontis:
-
Inter balneum et balineum. In prosa quotidiano sermone balineum, in uersu balneum dicimus.
L 56rb A 37 vbP 39ra
ContextBA99Balsama
BA100Balsama
Balsama
—
(Ambr. hex. 3, 15, 63) + (= Isid. etym. 17, 8, 14, ex Seru. georg. 2, 119)
- Textus fontis:
-
(Ambr.) Disparem quoque balsami guttam odorata orientis ligna sudare produntur. — (Isid.) Arbor autem balsamum,… sucus opobalsamum.
L 56rb A 37 vbP 39rb
ContextBA101Balsami arbor
Balsami arbor
—
in Iudea+
intra+
terminos tantum uiginti+
iugerum erat. ✢+
Posteaquam eadem+
regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est, stirpe similis uitis, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus+
. Arbor autem balsamum, lignum eius xylobalsamum dicitur, fructus siue semen carpobalsamum, sucus+
opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cauernas eximii odoris gutta+
distillat; cauerna enim Graeco sermone ope dicitur. Cuius gutta+
adulterant admixto Cyprino oleo uel melle. Sed sincerus+
probatur a melle si cum lacte coagolauerit+
, ab oleo, si instillatus +
aquae aut admixtus facile fuerit resolutus, praeterea et si laneae+
uestes ex ipso pollutae non maculantur. +
Adulteratus quidem neque cum lac+
coagolat+
et ut oleum in aqua supernatat et uestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam+
uim habent ut, si sol excanduerit, sustineri in manu+
non possint.
(Isid. etym. 17, 8, 14)
- Textus fontis:
-
Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum uiginti iugerum erat. Posteaquam eandem regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est, stirpe similis uitis, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum eius xylobalsamum dicitur, fructus siue semen carpobalsamum, sucus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cauernas eximii odoris guttam distillat; cauerna enim Graeco sermone ὀπὴ dicitur. Cuius guttam adulterant admixto Cyprino oleo uel melle. Sed sincerus probatur a melle si cum lacte coagulauerit, ab oleo, si instillatus aquae aut admixtus facile fuerit resolutus, praeterea et si laneae uestes ex ipso pollutae non maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum in aqua supernatat et uestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam uim habent ut, si sol excanduerit, sustineri in manu non possint.
L 56rc A 37 vbP 39rb
ContextBA102Balsamum et opobalsamum
Balsamum et opobalsamum
—
(Isid. diff. 474[79])
- Textus fontis:
-
Inter balsamum et opobalsamum. Balsamum est arbor ipsa, opobalsamum succus collectus ex arbore. Nam opos dicitur succus. Probatio autem balsami, ut dicit Plinius, haec est: quod si contra solem feratur et corruptum non sit manum ferentis exurit.
L 56rc A 37 vbP 39rb
Context