BE140Benignitatem et bonitatem
Benignitatem et bonitatem
—
(Isid. diff. 29[71])
- Textus fontis:
-
Inter benignitatem et bonitatem. Stoici ita definiunt quod benignitas sit uirtus ad benefaciendum exposita, lenis, blanda, dulcis adloquio et omnium bonorum familiaritatem inuitans, bonitas autem bene quidem facere et praestare quod poscitur parata est, non tamen novit suauis esse consortio et sua cunctos inuitare dulcedine.
L 58rb A 40 raP 42rb
ContextBE141Benignus
Benignus
—
largus, liberalis, munificus.
(Syn.)
- Lindsay:
- BE 141-144. cf. 115-119 ; AP 67-72 ; BO 66-71 ; CO 446-449 ; 576-582 ; DV 92-99 ; DE 1342-1347 ; IV 85-89 ; FA 137-142 ; LA 370 ; MV 238-246 ; SI 296-300 ; SV 18-26 ; CE 522-524. BE 149 sqq. quaere post BO 27 (Boe<o>tia).
- Nota:
- 141-4. cf. 115-9 ; AP 67-72 etc.
- Textus fontis:
-
[ ex BE 115-116 ]
L 58rb A 40 raP 42rb
ContextBE142Benignus
Benignus
—
simplex, apertus, bonus, dexter.
(Syn.)
- Textus fontis:
-
[ ex BE 116-117 ]
L 58rb A 40 raP 42rb
ContextBE143Benignus
Benignus
—
comis, facilis, suauis, dulcis.
(Syn.)
- Nota:
- lungo il margine bianco di molte glosse di questo foglio è ripetuto il segno '.a.' da un A2… ovunque in A manca il TAG… forse che sia l'indicazione di 'auctor' da aggiungere in un secondo momento?
- Textus fontis:
-
[ ex BE 117-118 ]
L 58rb A 40 rbP 42rb
ContextBE144Benignus
BE145Benignus
Benignus
est uir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis alloquio. ✢+
Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum uidetur expositus. Sed in eo differt qui+
potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere quod poscitur, non tamen suauis esse nouit consortio; benignus autem sua cunctos nouit inuitare dulcedine.
(Isid. etym. 10, 24)
- Textus fontis:
-
Benignus est uir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis adloquio. Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum uidetur expositus. Sed in eo differt quia potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere et praestare quod poscitur, non tamen suauis esse nouit consortio; benignus autem sua cunctos nouit inuitare dulcedine.
L 58rb A 40 rbP 42rb
ContextBE146Beniuolentia et maliuolentia
Beniuolentia et maliuolentia
—
(Plac. 8, 28)
- Nota:
- [ Goetz, 5, 50, 10 ]
- Textus fontis:
-
8, 28. Beniuolentia et maliuolentia per i non per e dicitur quomodo benignus et malignus non benegnus et malegnus saepe enim ex duabus partibus compositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit ideo beniuolentiam dicimus non beneuolentia crassum quidem sonant.
L 58rb A 40 rbP 42rb
Context