∴
BE176Bethel
Bethel
—
urbem Samariae condiderunt Iebusei quae prius uocabatur Luza, sed postquam dormiens Iacob uidit scalam innitentem caelo et dixit
(Gen. 28, 17)
uere hic domus Dei est et porta caeli
, hac ex causa nomen locus accepit Bethel, id est domus Dei. Quando autem ibi ab Hieroboam uituli aurei fabricati sunt, uocata est Betheum+
, id est domus idoli, quae antea uocabatur domus Dei.
(Isid. etym. 15, 1, 22)
- Textus fontis:
-
Bethel urbem Samariae condiderunt Iebusaei, quae prius uocabatur Luza; sed postquam dormiens ibi Iacob uidit scalam innitentem caelo et dixit (Genes. 28,17), 'Vere hic domus Dei est et porta caeli,' hac ex causa nomen locus accepit Bethel, id est domus Dei. Quando autem ibi Ieroboam uituli aurei fabricati sunt, uocata est Bethauen, id est domus idoli, quae antea uocabatur domus Dei.
L 60ra A 42 rc P 44va
Context∴
BE177Betfage [ Bethfage ]
Betfage [ Bethfage ]
—
Syrum, domus uallis interpretatur.
(Ps. Euch. instr. col. 814A)
- Nota:
- (Euch. ?) ed. ; cf. Szerwiniack 2016
- Textus fontis:
-
Betphage, Syrum, domus uallis.
L 60rb A 42 va P 44va
ContextR(equire)
BE178Betis fluuius [ Baetis f. ]
BE179Betis [ Baetis ]
Betis [ Baetis ]
fluuius, qui et Betice+
prouinciae nomen dedit. ✢+
De quo Marcialis+
(12, 98, 1)
Betis oliuifera+
crinem+
redimit et+
coronam, aurea+
qui nitidis uellera tingis aquis
; eo quod ibi lane+
pulchro+
colore tinguantur+
. Betis autem dictus eo quod humili+
solo decurrat+
. Bitin enim Graeci humilem+
uel mersum uocant.
(Isid. etym. 13, 21, 34)
- Nota:
- la variante betice / betae : une confusion du groupe -ic- avec -a-
- Textus fontis:
-
Baetus fluuius, qui et Baeticae prouinciae nomen dedit. De quo Martialis (12,98,1) : Baetis oliuifera crinem redimite corona, aurea qui nitidis uellera tingis aquis; eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat: bitin enim Graeci humile uel mersum uocant.
L 60rb A 42 va P 44va
Context∴
BE180Bethlem [ Bethleem ]
Bethlem [ Bethleem ]
—
ciuitas Dauid, quae alio uocabulo dicitur Eufrata+
. In hac ciuitatem ortus+
atque consumtus+
est Dauid, ibi etiam dominus noster Iesus Christus ex spiritu+
sancto est genitus, ibi quoque et Rachel cum Beniamin peperisset+
occubuit, ubi+
et sepulchrum+
Iesse patris Dauid ostenditur. Est autem hic locus in tribu Iuda sexto ab Hierusalem+
miliario positus+
contra meridie+
in itinere quo pergitur Ebron+
.
(= Isid. ort. 33, 3)
- Nota:
- (= Hier. nom.) ed.
- Textus fontis:
-
Igitur quadragensimo interea regni ac septuagensimo aetatis anno diem vitae suae supremum consummavit, sepultusque est in civitate sua Bethlehem, quae alio vocabulo dicitur Efrata, ubi etiam Dominus noster Iesus Christus secundum carnem est genitus. Ibi etiam et Rachel, quum Beniamin peperisset, occubuit. Ibi etiam sepulcrum Iesse patris David ostenditur. Est autem hic locus in tribu Iuda, sexto ab Ierusalem miliario positus contra meridie, in itinere quo pergitur Hebron.
L 60rb A 42 va P 44va
Context∴
BE181Bethlem [ Bethleem ]
Bethlem [ Bethleem ]
(= Isid. etym. 15, 1, 23)
- Textus fontis:
-
Bethleem Iuda, ciuitas Dauid, quae mundi genuit saluatorem, a Iebusaeis condita fertur et uocata primum E[u]phrata. Quando autem ibi Iacob pecora sua pauit, eidem loco Bethleem nomen quodam uaticinio futuri inposuit, quod domus panis interpretatur, propter eum panem qui ibi de caelo descendit.
L 60rb A 42 va P 44va
Context∴
BE182Betsaida [ Bethsaida ]
Betsaida [ Bethsaida ]
—
(Euch. instr. 2 p. 203, 286)
- Textus fontis:
-
Bethsaida piscina in Hierusalem in quam aegri deferebantur; ideo et probatica, id est pecualis, appellatur, quod hostias in ea quondam sacerdotes lauabant.
L 60rb A 42 va P 44va
Context