BI15Biblioteca [ bibliotheca ]
BI16Biblioteca [ bibliotheca ]
Biblioteca [ bibliotheca ]
—
ubi libri reconduntur.
(fons adhuc non repertus)
L 60rc A 42 vbP 44vb
ContextBI17Biblioteca [ bibliotheca ]
BI18Biblioteca [ bibliotheca ]
BI19Biblioteca [ bibliotheca ]
Biblioteca [ bibliotheca ]
—
a Graece+
nomen accepit, eo quod ibi recondeantur+
libri. ✢+
Nam biblio
+
librorum, teca
+
repositio interpraetatur. Bibliotecam+
Veteris Testamenti Hesdras+
scriba post incensam Legem a Caldeis+
, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem, diuino afflatus Spiritu reparauit, cunctaque Legis ac+
Prophetarum uolumina quae fuerant+
a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in uiginti duos+
libros constituit, ut toth+
libri essent in Lege quod+
habebantur et littere. — Aput+
Graecos+
autem bibliotecam+
primus+
instituisse Pisistratus creditur, Athniensium+
thirannus+
, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes+
, incensis Athenis, euexit in Persas, longoque postempore+
Seleucus Nicanor rursus in Graeciam rettulit. Hinc studium regibus urbibusque+
ceteris natum est conparandi uolumina diuersarum gentium, et per+
interpretes in Grecam linguam uertendi. Dehinc magnus Alexander uel successores+
eorum+
instruendis omnium librorum bibliotecis+
animum intenderunt; maxime+
Ptolomeus+
cognomento Filadelfus+
omnis litterature+
sagacissimus, cum studio bibliotecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et diuinas litteras in bibliotecam suam contulit. Nam septuaginta milia+
librorum hius+
temporibus Alexandriae inuenta sunt+
. — Romae primus+
librorum copiam aduexit Emilius Paulus, Perse Macedonum+
rege deuicto; deinde Lucullus et+
Pontica+
praeda. Post hos Caesar dedit Marcho Varroni+
negocium+
eum+
maximae+
bibliotecae+
construende. Primum autem Romae bibliotecas publicauit+
Pollio, Graecas+
simul atque Latinas, attitis+
auctorum imaginibus in atrio, quod de manubiis magnificentissimum instruxerat. — Apud+
nos quoque Pamphilius+
martyr, cuius+
uitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacre bibliotecae+
studio primus adequare contendit. Hic+
enim in biblioteca sua prope triginta uoluminum milia habuit+
. Hieronimus quoque atque Gennadius+
aecclesiasticos+
scriptores toto orbe quaerentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno uoluminis indiculo+
conpraehenderunt+
.
(Isid. etym. 6, 3 ; 6, 5-6)
- Textus fontis:
-
III. DE BIBLIOTHECIS. [1] Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam βιβλίων librorum, θήκη repositio interpretatur. [2] Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam Legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem, diuino afflatus Spiritu reparauit, cunctaque Legis ac Prophetarum uolumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in uiginti duos libros constituit, ut tot libri essent in Lege quot habebantur et litterae. [3] Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, euexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam rettulit. [4] Hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi uolumina diuersarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam uertendi. [5] Dehinc magnus Alexander uel successores eius instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt; maxime Ptolomaeus cognomento Philadelphus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et diuinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inuenta sunt. — V. DE EO QVI PRIMVM ROMAM LIBROS ADVEXIT. [1] Romae primus librorum copiam aduexit Aemilius Paulus, Perse Macedonum rege deuicto; deinde Lucullus e Pontica praeda. Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maximae bibliothecae construendae. [2] Primum autem Romae bibliothecas publicauit Pollio, Graecas simul atque Latinas, additis auctorum imaginibus in atrio, quod de manubiis magnificentissimum instruxerat. — VI. QVI APVD NOS BIBLIOTHECAS INSTITVERVNT. [1] Apud nos quoque Pamphilus martyr, cuius uitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio primus adaequare contendit. Hic enim in bibliotheca sua prope triginta uoluminum milia habuit. [2] Hieronymus quoque atque Gennadius ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno uoluminis indiculo conprehenderunt. — + Isid. et. 6, 7, 1-3 (cf. cod. F2) 1 Marcus Terentius Varro apud Latinos innumerabiles libros scripsit. Apud Graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque nostrum alienos scribere propria manu vix possit. 2 De nostris quoque apud Graecos Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. Denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse fatetur. 3 Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sua vicit. Nam tanta scripsit ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem occurrat.
L 60rc A 42 vbP 44vb
ContextBI20Bibliotecarius [ bibliothecarius ]