DA26Dactilico metro [ dactylico m. ]
Dactilico metro [ dactylico m. ]
—
iambus semper adiunctus est. Altero enim proelia+
decantantur, altero clarorum hominum uita conscribitur ✢. Ideoque sibi coniuncti sunt. Recipiunt autem metra iambica locis inparibus hos quinque+
pedes, id est iambum, tribrachin+
, spondium dactilum+
et anapestum, locis autem paribus tantum iambum uel+
tribrachin, pirricium loco tantum ultimo, ita tamen ut multorum breuium iunctura uitetur.
(= Mall. Theod. p. 593, 2) + (= Seru. cent. metr. 10, 4-8)
- Nota:
- (= Isid. metr. ?) ] (= ib. ?) ed. ;
- Textus fontis:
-
Metro autem dactylico heroico metri iambici hexametri proxima definitio visa est. altero enim producuntur acies, | ubi proelia conseruntur, altero clarorum hominum vita atque fortuna scenam personat. --- Metra iambica locis inparibus quinque || recipere possunt pedes, iambum tribrachum spondeum dactylum anapaestum, locis autem paribus tantum iambum vel tribrachum, et apud comicos frequenter anapaestum, ita tamen ut multarum brevium iunctura vitetur.
L 92ra A 78va P 79vb
ContextDA27Dactilicum trimetrum [ dactylicum t. ]
Dactilicum trimetrum [ dactylicum t. ]
—
(= Mall. Theod. p. 592, 1)
- Nota:
- (= Isid. metr.) ] (= ib.) ed. ; — Cf. Mallius Theodorus de metris, F. Romanini 2007: 27, 7 (de arte metrica)
- Textus fontis:
-
Metrum <aliud> dactylicum trimetrum constat ex dactylo et duobus trochaeis siue ex dactylo et trochaeo et spondio. huius exemplum : tu genus hoc memento.
L 92ra A 78 vbP 79vb
ContextDA28Dactilus [ dactylus ]
Dactilus [ dactylus ]
—
(= Isid. etym. 1, 17, 8)
- Textus fontis:
-
Dactylus a digito dictus, quod a longiori modo inchoans in duos desinit breues. Sic et iste pes iuncturam unam habet longam et duas breues. Vnde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactili.
L 92ra A 78 vbP 79vb
ContextDA29Dactilon [ dactylon ]
DA30Dactilos [ dactylos ]
(Isid. etym. 17, 9, 48 ?)
- Textus fontis:
-
Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia herba perhibetur inuenta, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden uocant, quod dulcis saporis sit, uel pentorobinam a numero granorum; uel, ut alii, dactylos a digitorum similitudine. Nascitur in siluis.
L 92ra A 78 vbP 79vb
ContextDA31Dacus
DA32Dacusa [ Dagusa ]
Dacusa [ Dagusa ]
—
(Oros. 1, 2, 23)
- Textus fontis:
-
A flumine Euphrate, quod est ab oriente, usque ad mare Nostrum, quod est ab occasu, deinde a septentrione id est a ciuitate Dagusa, quae in confinio Cappadociae et Armeniae sita est haud procul a loco ubi Euphrates nascitur, usque ad Aegyptum et extremum sinum Arabicum...
L 92ra A 78 vbP 79vb
Context