DA48Damascina arbor
Damascina arbor
—
(Isid. etym. 17, 7, 10)
- Textus fontis:
-
Coccymela, quam Latini ob colorem prunum uocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cuius generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta. Cuius solum pomum stomacho mederi probatur; nam cetera noxia perhibentur. Haec sola arbor gummi glutinosum et conpactiuum distillat, quod et medici et scriptores utuntur.
L 92ra A 78 vc P 79 vc
ContextDA49Damascum
Damascum
urbem Syriae
+
conditam et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrahe filio ✢. Haec antea in omni+
Syria tenuit principatum; necdum enim florebant+
ibi Antiocia, Laudocia+
et Apamia, quas urbes post Alexandrum constructas esse cognuscimus+
. Hic est Damascus quem Abraham futurum sibi heredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac+
.
(= Isid. etym. 15, 1, 15)
- Nota:
- (= Isid. …) ] (= ib. …) ed. ;
- Textus fontis:
-
Damascum Syriae conditam et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrahae filio. Haec antea in omni Syria tenuit principatum; necdum enim florebant ibi Antiochia, Laudicia et Apamia, quas urbes post Alexandrum constructas esse cognoscimus. Hic est Damascus quem Abraham futurum sibi heredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac.
L 92ra A 78 vc P 79 vc
ContextDA50Damascus
Damascus
—
interpretatur sanguis sacci et osculi siue poculi.
(= Hier. nom. hebr. p. 5, 6)
- Nota:
- (= nom. Bibl.) ed.
- Textus fontis:
-
Damascus sanguinis potus siue sanguinis osculum uel sanguis sacci.
L 92ra A 78 vc P 79 vc
Context