DE371bisDefinicio
DE371terDefinicio
DE372De uisione definitionum ex Marti Victorini libro adbribiatis
De uisione definitionum ex Marti Victorini libro adbribiatis
—
Definicio est philosophorum, que in rebus exprimendis explicat quid res ipsa sit ✢, qualis sit, et quemammodum+
membris suis constare debeat. Est enim oratio breuis uniuscuiusque rei naturam a communione+
diuisam propria significatione concludens. Diuisio difinicionum in partes quindecim habetur. Prima species definicionis est usiodis
+
, id est substantialis, quae propriae et uere dicitur definicio, ut est:
Homo animal rationale, mortale, sensus discipline quae capax
Haec enim difinicio per species et differentias descendens+
uenit ad proprium, et designat+
plenissime quid sit homo. Secunda species definitionis+
est, quae Grecae enneomatice
+
dicitur, Latine notio+
nuncupatur, quam notionem+
communi, non+
proprio nomine possumus dicere. Haec sto+
modo semper efficitur:
Homo est, quod rationali conceptione exercitio+
praeest animalibus cunctis.
Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam deuocato. In ista enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur+
; et quia illa substantialis est, definicionum+
obtinet principatum. Tercia species definicionis est, quae Grecae poytes
+
dicitur, Latine qualitatiua uocatur: quia ex qualitate nomen accepit pro eo quod quid, quale sit id, quod sit, euidenter+
ostendit. Cuius exemplum tale est:
Homo est, qui ingenio ualet, artibus pollet et cognicione rerum, aut quod+
agere debet elegit+
, aut animaduersione quod utile+
sit contemnit+
. His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est+
. Quarta species definicionis est, quae Greci ypograficen
+
, Latine autullio+
discriptio+
nominatur, que adhibita circuitione dictorum factorumque rem, que sit, discriptione declarat. Queritur enim quid auarus+
sit, quid crudelis, quid luxoriosus+
, et uniuersa luxoriosi+
, auari, crudelis+
natura discribitur; ut, si luxoriosum+
uolumus definire+
, dicimus: Luxoriosus+
est uictus non necessarii, sed sumptuosi+
et onerosi+
adpetens, in deliciis+
affluens, in libidine prumptus+
. Haec et talia+
definiunt luxoriosum+
, sed per discriptione+
definiunt+
. Quae species definitionis oratoris+
magis habita+
est quam dialecticis+
, quia latitudines habet, quae similitudo in bonis rebus ponitur et in malis.
Quinta species definicionis est, quam Grecae+
catuantilexin
+
, Latine+
aduerbium dicimus. Haec uocem, de cuius requiritur+
, alio sermone designat, uno hac+
singulari; ut quodammodo quid illud in+
uerbo positum, uno uerbo aliud+
declarat, ut: Conticescere est tacere. Item cum+
terminum dicimus finem, aut populatus+
interpretamus+
esse uastatas.
Sexta+
species definitionis+
est, quam Greci cata diaphoran
+
, nos per differentiam dicimus. Scriptores uero artium+
de eodem+
et de altero nominant, ut+
cum queritur quid intersit inter regem et tirannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur; id est, rex est modestus et temperatus, tirannus uero inpius et inmitis.
Septima species definicionis est, quam Greci cata metaforam
+
uocant, Latini per+
translationem dicunt, ut Cicero+
in Topicis
(Cic. top. 32)
Litus est, qua luctus+
eludit
. Hoc uariae tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut uitupuret aut laudet. Vt moneat: Nobilitas est uirtutis modorum+
apud posteros sarcina. Vt designet apes : apex est arx corporis. Vt laudet: Adulescentia+
est flos aetatis. Vt uituperet: Diuiciae sunt breuis uitae longum uiaticum+
.
Octaua species definitionis+
est, quem Greci cata feresinu toi enentio
+
, id est Latini pro priuantiam+
contrarii+
eius, quod definitus, dicunt: Bonum est, quod malum non est. Iustum est, quod iniustum+
non est, et his similia. Hoc autem definicionis genere uti debemus+
, contrarium notum est, ut: Si bonum est quod prodeest+
cum honestate+
, id quod tale non est malum est. Nona species+
definicionis est, quam Greci cata hypotiposin
+
, Latini pro+
quandam imaginationem dicunt, ut: Aeneas+
est Veneris et Anchise filius. Haec semper in indiuiduis uersatur, quae+
Greci athomo appellant+
.
Decima species definicionis est, quam Greci catellii posolo clerii homo genvs
+
Latini per indigentiam pleni ex eodem genere dicunt; ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur: Vt homo. Rem+
enim quaesitam predictum declarauit+
exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quod queritur declarare+
.
Vndecima species definicionis est, quam Greci cata analogian
+
, Latini+
iuxta orationem dicunt id est per indigentiam pleni ex eodem genere. Vt si queratur quid sit triens, respondeaturque: Cui bis deest ut sit assis
+
. Duodecima species definicionis est, quam Greci cata epenon
+
, id est, per+
laudem; ut Tullius pro Cluentio
(Cic. Cluent. 146)
Lex est mens+
et animus et consilium et sententia ciuitatis
Et aliter
(Cic. Phil. 2, 113)
Pax est+
tranquilla libertas
. Fit haec per uituperationem, quam Greci progon uocant, ut
(Cic. Phil. 2, 113)
Seruitus est postremum malorum omnium, non modo bello, sed+
morte+
quoque repellenda+
. Tertiadecima species definicionis est, quam Greci cata ton prostin
+
, Latini ad aliquid uocant, ut est illud: Pater est, cui est filius, Dominus est, cui est seruus.
Quartadecima species definitionis est cata tonsvs
+
, ut Cycero in Retoricis+
(Cic. inv. 1, 22, 32)
Genus est, quamplures+
amplectitur partes.
Item
Pars est, quae subter est generi
. Quinta decima species definicionis est, quam Greci cata etilogiam
+
, Latini+
secundum rei rationem uocant, ut: Dies est sol supra terras, nox est sol sub terras Scire autem debemus predictas species definicionum Topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in Topicis. Nunc ad Topica ueniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines+
dictionum.
(Isid. etym. 2, 29)
- Nota:
- De uisione… adbreuiatis: tutto maiucolo in A ;
- Textus fontis:
-
XXIX. DE DIVISIONE DEFINITIONVM EX MARII VICTORINI LIBRO ABBREVIATA. [1] Definitio est Philosophorum, quae in rebus exprimendis explicat quid res ipsa sit, qualis sit, et quemadmodum membris suis constare debeat. Est enim oratio breuis uniuscuiusque rei naturam a communione diuisam propria significatione concludens. Diuisio definitionum in partes quindecim habetur. [2] Prima species definitionis est οὐσιώδης, id est substantialis, quae proprie et uere dicitur definitio, ut est: "Homo animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax" Haec enim definitio per species et differentias descendens uenit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. [3] Secunda species definitionis est, quae Graece ἐννοηματική dicitur, Latine notio nuncupatur, quam notionem communi, non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: "Homo est, quod rationali conceptione (et) exercitio praeest animalibus cunctis" Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam deuocato. In ista enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium obtinet principatum. [4] Tertia species definitionis est, quae Graece ποιότης dicitur, Latine qualitatiua uocatur: quia ex qualitate nomen accepit pro eo quod quid, quale sit id, quod sit, euidenter ostendit. Cuius exemplum tale est: "Homo est, qui ingenio ualet, artibus pollet et cognitione rerum, aut quod agere debet eligit, aut animaduersione quod inutile sit contemnit" His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est. [5] Quarta species definitionis est, quae Graece ὑπογραφική, Latine a Tullio descriptio nominatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem, quae sit, descriptione declarat. Quaeritur enim quid auarus sit, quid crudelis, quid luxuriosus, et uniuersa luxuriosi, auari, crudelis natura describitur; ut, si luxuriosum uolumus definire, dicimus: Luxuriosus est uictus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis adfluens, in libidine promptus. Haec et alia definiunt luxuriosum, sed per descriptionem definiunt. Quae species definitionis oratoribus magis apta est quam Dialecticis, quia latitudines habet, quae similitudo in bonis rebus ponitur et in malis. [6] Quinta species definitionis est, quam Graece κατὰ [ἀντί]λεξιν, Latine aduerb[i]um dicimus. Haec uocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat, uno ac singulari; et quodammodo quid illud sit in uno uerbo positum, uno uerbo alio declarat, ut: "Conticescere est tacere" Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretatur esse uastatas. [7] Sexta species definitionis est, quam Graeci κατὰ διαφοράν, nos per differentiam dicimus. Scriptores uero artium de eodem et de altero nominant, ut cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur; id est, rex est modestus et temperans, tyrannus uero inpius et inmitis. [8] Septima species definitionis est, quam Graeci κατὰ μεταφοράν, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in Topicis (32): "Litus est, qua fluctus eludit" Hoc uarie tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut uituperet aut laudet. Vt moneat: "Nobilitas est uirtutis maiorum apud posteros sarcina" Vt designet: "Apex est arx corporis" Vt laudet: "Adulescentia est flos aetatis" Vt uituperet: "Diuitiae sunt breuis uitae longum uiaticum" [9] Octaua species definitionis est, quam Graeci κατὰ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latini per priuantiam contrarii eius, quod definitur, dicunt: "Bonum est, quod malum non est. Iustum est, quod iniustum non est,et his similia. Hoc autem genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est, ut: "Si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est". [10] Nona species definitionis est, quam Graeci κατὰ ὑποτύπωσις, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: "Aeneas est Veneris et Anchisae filius" Haec semper in indiuiduis uersatur, quae Graeci ἄτομα appellant. [11] Decima species definitionis est, quam Graeci κατὰ ἀναλογίαν, Latini iuxta rationem dicunt; ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur: "Vt homo" Rem enim quaesitam praedictum declarabit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quod quaeritur declarare. [12] Vndecima species definitionis est, quam Graeci κατ᾽ἐλλειπὲς ὁλοκλήρου ὁμοίου γένους, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere dicunt. Vt si quaeratur quid sit triens, respondeaturque: "Cui bessis deest ut sit assis". [13] Duodecima species definitionis est, quam Graeci κατὰ ἔπαινον, id est, per laudem; ut Tullius pro Cluentio (146): "Lex est mens et animus et consilium et sententia ciuitatis" Et aliter (Cic. Phil. 2,113): "Pax est tranquilla libertas" Fit et per uituperationem, quam Graeci ψόγον uocant, ut (ibid.): "Seruitus est postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte quoque repellenda"[14] Tertiadecima species definitionis est, quam Graeci κατὰ τὸ πρός τι, Latini ad aliquid uocant, ut est illud: "Pater est, cui est filius" "Dominus est, cui est seruus" [15] Quartadecima species definitionis est κατὰ τὸν ὅρον, ut Cicero in Rhetoricis (Inu. 1,42): "Genus est, quod plures amplectitur partes" Item "Pars [est], quae subest generi" [15] Quinta decima species definitionis est, quam Graeci κατὰ αἰτιολογίαν, Latini secundum rei rationem uocant, ut: "Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris" Scire autem debemus praedictas species definitionum Topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in Topicis. Nunc ad Topica ueniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum.
L 94 va A 81rbP 82 va
ContextDE373Definitus [ definitiuus ]
Definitus [ definitiuus ]
—
(= Isid. etym. 2, 5, 3)
- Lindsay:
- DE 373. -itus L.
- Nota:
- (= Isid. …) ] (= ib. …) ed. ;
- Textus fontis:
-
Definitiuus status est, cum id, quod obicitur, non hoc esse contenditur, sed quid illud sit adhibitis definitionibus adprobatur.
L 94 va A 81 vb P 82 vc
ContextDE371bisDefinicio

Context