DE461Defunctorie
DE462Defunctorium
Defunctorium
(Plac. 17, 11)
- Nota:
- [ Goetz, 5, 60, 29 ]
- Textus fontis:
-
Defunctorium est quod dicitur uel fit ut ad finem alicuius rei aut terminum spectet. defungi enim finire significat unde morientibus dicimus.
L 95 ra A 82raP 83 rb
ContextDE463Defunctus
DE464Defunctus est
DE465Defunctus est
DE466Defunctus est
AN226Animam reddidit
Animam reddidit
—
periit, occidit, defunctus est.
(= Syn.)
- Nota:
- (= Syn.) ] (= ib.) ed. ;
L 41ra A 20 rbP 21vc
ContextAN227Animam reddidit
Animam reddidit
—
interiit, mortuus est.
(= Syn.)
- Nota:
- (= Syn.) ] (= ib.) ed. ;
L 41ra A 20 rbP 21vc
ContextAN228Animam reddidit
AN229Anima
Anima
—
ita corpore+
distat: anima est substantia incorporea, intellectualis+
, rationalis, inuisibilis, atque mobilis+
, habens ignotam originem, nihil tamen in natura sua mixtum concretumque terrenum, nihil humidum, flauileque uel+
igneum ✢+
; at+
contra corpus est substantia uisibilis, atque mobilis, habens semen ex uicio, et ex terrena fece materiam+
. Sed anima, quia spiritalis+
est creatura est, initium nouit, finem habere non nouit. Sicut enim angeli, ita et animae sunt. Habent enim inicium, finem nullum. Corpus autem, quia ex quatuor elementis constat, igni, aere+
, aqua et terra, dum fuerit excedente anima resolutum, redit+
rursus unde fuerat ortum. Inde et partim+
mortales, partim inmortales+
sumus. Animae+
enim naturam habemus communem cum angelis, carnem cum pecoribus.
(Isid. diff. II 25[92])
- Nota:
- substancia L ; racionalis P ; concretumquae L c. quae P ; flauilae que P ; inicium P ; aelementis L
- Textus fontis:
-
Inter animam et corpus ita secernitur: anima est substantia incorporea, intellectualis, rationalis, inuisibilis atque inmobilis, habens ignotam originem, nihil tamen in natura sua mixtum concretum que terrenum, nihil humidum, flabile que uel igneum; at contra corpus est substantia uisibilis atque mobilis, habens semen ex uitio, et ex terrena faece materiam. Sed anima, quia spiritalis creatura est, initium nouit, finem habere non nouit. Sicut enim angeli, ita et animae sunt. Habent enim initium, finem nullum. Corpus autem, quia ex quattuor elementis constat, igne, aere, aqua, et terra, dum fuerit excedente anima resolutum, redit rursus unde fuerat ortum. Inde et partim mortales, et partim inmortales sumus. Animae enim naturam habemus communem cum angelis, carnem cum pecoribus.
L 41ra A 20 rbP 21vc
ContextAN230Animam et Animum
Animam et Animum
—
(= Isid. diff. 370[37])
- Textus fontis:
-
Inter animum et animam hoc interest, quod animus consilii est, anima uitae. Ista semper eadem est, ille pro affectu mutatur. Item mentem antiqui ab animo separauerunt: mentem ut sciat, animum ut uelit aut possit discere. Praeterea nonnunquam et animus pro uiribus ponitur.
L 41rb A 20 rcP 21vc
ContextAN231Animam et animum
Animam et animum
—
Lactantius distinguere phylosophos quosdam ita existimat+
(Lact. opif. 18, 1)
Quidam, inquid, aiunt aliud esse animam quam+
uiuimus
; aliud animum quo+
sentimus et sapimus, unde et ualente in corpore anima, nonnunquam animus perit, sicut accidere dementibus solet. Addunt quoque animam morte sopiri+
, animum somno. Ob hoc inde putant esse diuersum, pro eo quod actionis+
officio separantur+
. Qui uero utrumque indifferenter accipiunt, ueratius sic argumentantur: Quod neque uiuere+
possumus sine sensu, nec sentire sine uita. Idcirco nequaquam potest esse diuersum quod a se minime+
separatur. Sed unum, et uiuendi+
habere uigorem, et sentiendi perfrui rationem+
; et dum sit utrumque unum, uaria sumpsit+
uocabula, pro diuersitate affectionum. Sicut enim spiritus pars animae+
est per quo+
imagines rerum+
corporalium inprimuntur+
, sicut animus pars eiusdem animae est quae sentitur et sapitur+
, sicut et+
mens eiusdem portio est, per quam omnis ratio intellegentiaque percipitur. Sicut uoluntas, qua intellecta+
consentiuntur; sicut memoria, qua meditare+
memorantur. Et haec quidem dum multiplici constat+
appellatione, non tamen ita diuiduntur in substantia sicut in nomine, quia eadem omnia una est anima. Quae dum contemplatur, unus spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est, dum intellegit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit uoluntas est; dum recordatur memoria est+
; dum membra uegetat, anima est et modo sapit, modo desipit+
, modo remotis paulisper curis, corporis sopore delinita quiescit, rursusque+
commota ad contemplandas+
rerum imagines protinus+
exagitata recurret.
(= Isid. diff. II 27[94–97])
- Nota:
- distinguerae P ; accidere P ; sentirae P ; porcio L ; intellegentia quae P ; racio P
- Textus fontis:
-
Inter animum et animam Lactantius distinguere philosophos quosdam ita existimat: "Quidam, inquit, aiunt aliud esse animam qua uiuimus, aliud animum quo sentimus et sapimus". Vnde et ualente in corpore anima, nonnumquam animus perit, sicut accidere dementibus solet. | Addunt quoque animam morte soporari, animum somno. Ob hoc inde putant esse diuersum pro eo quod actionis officio separantur. Qui uero utrumque indifferenter accipiunt ueracius sic argumentantur: quod neque uiuere sine sensu possumus nec sentire sine uita. | Idcirco nequaquam posse dicunt esse diuersum quod a se minime separatur, sed idem unum et uiuendi habere uigorem et sentiendi perfrui rationem; et dum sint utrumque unum, uaria sumpsere uocabula, pro diuersitate affectionum. Sicut enim spiritus pars animae est, pro quo imagines rerum corporalium inprimuntur, sic animus pars eiusdem animae est, quo sentitur et sapitur; sicut et mens eiusdem portio est, per quam omnis ratio intellegentia que percipitur; | sicut uoluntas, qua intellecta consentiuntur; sicut memoria, qua meditata rememorantur. Et haec quidem dum multiplici constent appellatione, non tamen ita diuiduntur in substantia sicut in nomine, quia eadem omnia una est anima. Quae dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est; dum intellegit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, uoluntas est; dum recordatur, memoria est; dum membra uegetat, anima est, et modo sapit, modo desipit, modo remotis paulisper curis corporis sopore delinita quiescit, rursus que commota ad contemplandas rerum imagines protinus excitata recurrit.
L 41rb A 20 rcP 21vc
ContextAN232Anima
Anima
—
a gentilibus+
nomen accepit, eo quod uentus sit. Vnde et grecae uentus anemos
+
dicitur, quod ore retrahentes spiritum uiuere+
uideamur ✢+
: sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima+
quam concipi aer ore+
possit, qui iam in genetricis utero uiuit. Non est igitur aer anima, quod putauerunt+
quidam qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. Inter animam autem et spiritum hoc doctores differre dixerunt, quod anima ipsa uita est hominis prestans sensum motumque corporis; spiritus autem ipsius animae est quaedam uir+
hac+
potentia rationalis per quo+
lege naturae prestare uidetur pecoribus ceteris. Certissime+
autem spiritum animam esse. Euangelista testatur qui animam quam Christus in carnem suscepit spiritum nominauit+
. Nam cum dixisset+
dominus potestatem habeo ponendi animam meam quam sine dubio tunc posuit quando in cruce inclinato capite spiritum tradidit. Proinde anima flatus uitae est animalem hominem faciens+
. Spiritus autem ille est qui carnales concupiscentias calcat atque inmortalitatem uitae. Omnis+
autem+
anima spiritus esse potest, non tamen omnis spiritus anima, nam et ipse deus spiritus+
est et tamen anima non est. Angeli quoque siue uenti spiritus sunt, animae tamen non sunt. Item animum idem esse quod animam, sed anima uitae+
est, animus consilii, unde dicunt phylosophi+
etiam sine anima uitam munire+
et sine mente animam durare, unde et amentes, nam mentem uocari ut sciat animum ut uelit.
(= Isid. etym. 11, 1, 7–8) + (= Isid. diff. II 28[98–99]) + (= Isid. etym. 11, 1, 11)
- Nota:
- racionalis P ; praestarae P ; caeteris L ; crucae L ; essae P ; munirae P
- Textus fontis:
-
[7] Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod uentus sit. Vnde et Graece uentus ἄνεμος dicitur, quod ore trahentes aerem uiuere uideamur: sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quia iam in genetricis utero uiuit. [8] Non est igitur aer inima, quod putauerunt quidam qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. --- Inter animam et spiritum hoc doctores differre dixerunt, quod anima ipsa uita est hominis, praestans sensum motum que corporis; spiritus autem ipsius animae est quaedam potentia rationalis, pro quo lege naturae praestare uidetur pecoribus ceteris. [Proinde anima flatus uitae est, animalem hominem faciens; spiritus autem, uis est quae carnales concupiscentias calcat, atque ad inmortalitatem uitae hominem prouocat.] Certissime autem spiritum animam esse euangelista testatur, quia animam quam Christus in carne suscepit spiritum nominauit. Nam cum dixisset Dominus: Potestatem habeo ponendi animam meam, quam sine dubio tunc posuit, quando in cruce, inclinato capite, spiritum tradidit. Omnis autem anima spiritus esse potest, non tamen omnis spiritus anima. Nam et ipse Deus spiritus est, et tamen anima non est; angeli quoque siue uenti spiritus sunt, animae tamen non sunt. --- [11] Item animum idem esse quod animam; sed anima vitae est, animus consilii. Vnde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare: unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit.
L 41rb A 20 va P 22ra
Context