DE665Delirat
DE666Delirat
DE667Delisit
DE668Delitiscere
DE669Delitiscit
DE670Delitui
DI402Diligit
DI403Diligit
DI404Diligit
DI405Dilitiscere [ delitiscere ]
DI406Diluuium
DI407Diluuium
DI408Diluuium
Diluuium
dictum quod aquarum clade omnia quae inundauerit deleat. Primum diluuium extitit sub Noe+
✢+
, quando omnium+
sceleribus offensus Omnipotens+
, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium+
caeli+
fuit ac+
pelagi. Cuius indicium actenus uidemus in lapidibus quos in remotis montibus concis et ostreis congregatos, sepe etiam cauatos aquis+
usere+
solemus+
. Secundum diluuium fuit in Acaia+
Iacob patriarchae et Ogigi temporibus, qui Eleusine rex et conditor fuit, nomenque loco et tempore dedit. Tertium+
diluuium in Tesalia Moysi uel Amfixioni temporibus fuit, qui+
tercius post Cycropem+
regnauit. Cuius temporibus aquarum inluuies maiorem partem populorum Tessalie+
adsumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Persano; in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur qui tunc adseratibus+
confugientes susceptor+
per gemina Parnasa+
iuga fouit et aluit. A quo propterea genus hominum Grecorum fabule+
ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duriciam+
. Sed et flumina cum insolitis+
aucta imbribus+
ultra consuetudinem, uel diuturnitatem uel magnitudinem, redundant multaque prosternunt, et ipsa diluuium+
dicuntur+
. Sciendum autem, flumina cum supra+
modum crescunt, non tantum ad presens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.
(= Isid. etym. 13, 22)
- Textus fontis:
-
XXII. DE DILVVIIS. [1] Diluuium dictum quod aquarum clade omnia quae inundauerit deleat. [2] Primum diluuium extitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium caeli fuit ac pelagi. Cuius indicium hactenus uidemus in lapidibus quos in remotis montibus conchis et ostreis concretos, saepe etiam cauatos aquis uisere solemus. [3] Secundum diluuium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Ogygi temporibus, qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit. [4] Tertium diluuium in Thessalia Moysi uel Amphictyonis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnauit. Cuius temporibus aquarum inluuies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso; in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fouit et aluit. A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duritiam. [5] Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem, uel diuturnitatem uel magnitudinem, redundant multaque prosternunt, et ipsa diluuium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.
L 101 ra A 88vb P 90rb T 145ra V 133vc
Context