DI1161Ditat
DI1162Ditatus
DI1163Dites
DI1164Ditis
DI1165Ditissimus
DI1166Ditissimus
Ditissimus
—
diues multum.
(fons adhuc non repertus)
L 104 va A 90 rb P 93vc T 145ra V 133vc
ContextDI358Dii
Dii
—
dei quos+
pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur ✢, et pro uniuscuiusque uita uel meritis coli+
apud suos post mortem coeperunt, apud Aegyptum+
Hysis, apud Cretam+
Iouis, apud Mauros+
Iuua+
, apud Latinos+
Phanus, apud Romanos+
Quirinus. Eodem quoque aput Athenas Minerua, apud Samum Iuno, aput Pauos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, aput Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poete, et conpositis carminibus in caelum+
eos sustullerunt. Nam quorundam et inuentiones artium+
cultum peperisse dicuntur, ut Scolapio medicina+
, Vulcano fabrica. Ab actibus autem uocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest+
; Liber a libertate. Fuerunt etiam et quidam+
uiri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium+
; sed paulatim hunc errorem persuadentibus demonibus+
ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola, nominis memoria honorauerunt, successores deos existimarent atque+
colerent.
(Isid. etym. 8, 11, 1-4)
- Nota:
- aput P ut semper
- Textus fontis:
-
[1] Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscuiusque uita uel meritis coli apud suos post mortem coeperunt, ut apud Aegyptum Isis apud Cretam Iouis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus. [2] Eodem quoque modo apud Athenas Minerua, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et conpositis carminibus in caelum eos sustulerunt. [3] Nam quorundam et inuentiones artium cultu peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem uocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate. [4] Fuerunt etiam et quidam uiri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola, nominis memoria honorauerunt, successores deos existimarent atque colerent.
L 101 ra A 88va P 89 vcT 145ra V 133vc
ContextDI359Dii penates
DI360Diis geniti
DI361Diis [ dis ]
DI362Diis [ dis ]
DI363Diiudicat