DI182Diecula
Diecula
—
(= Seru. Aen. 2, 324)
- Nota:
- [ Goetz, 5, 62, 1 ]; — possitionis K ; (Plac. ?) ed.
- Textus fontis:
-
324. SVMMA DIES ultima, ut supreme Iuppiter. 'Dies' autem si feminino genere ponatur, tempus significat, ut <V 783> quam nec longa dies: si masculino, ipsum diem. Et de masculino genere tria observanda sunt: in qualitate, numero, adverbio; in qualitate 'serenus dies' dicitur, non 'serena'; numero bis quinos silet ille dies, non 'bis quinas'; adverbio 'hodie', non 'hac die'. Ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'.
L 99vc A 87ra P 88 vaT 145ra V 133vc
ContextDI183Diei senectus
DI184Diem
DI185Diem almum
DI186Diem domus [ d. donis ]