DI192Dies festi
DI193Dies festi
DI194Dies festi
DI195Dies festi
DI196Dies
Dies
(Isid. etym. 5, 30, 1)
- Nota:
- sicut sol nox W
- Textus fontis:
-
Dies est praesentia solis, siue sol supra terras, sicut nox sol sub terris. Vt enim dies aut nox sit, causa est aut supra terram sol, aut sub terris.
L 100 ra A 87ra P 88 vaT 145ra V 133vc
ContextDI196aDies legitimus
Dies legitimus
—
uiginti quattuor horarum+
est✢+
, usque dum dies et nox spacia+
sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli+
uolubilitate concludat. Abusiue autem dies unus est spacium+
ab oriente sole usque ad occidentem. Sunt autem diei spacia+
duo, interdianum atque+
nocturnum; et est dies quidem horarum+
uigintiquattuor+
, spacium+
autem horarum+
duodecim+
. Vocatus autem dies a parte meliore. Vnde et in usu+
est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut in lege diuina scriptum est
(gen. 1, 5)
Factum est uespere et mane dies unus
.
(= Isid. etym. 5, 30, 1-3)
- Textus fontis:
-
… sub terris. Dies legitimus uiginti quattuor horarum, usque dum dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli uolubilitate concludat. Abusiue autem dies unus est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. [2] Sunt autem diei spatia duo, interdianum atque nocturnum; et est dies quidem horarum uiginti quattuor, spatium autem horarum duodecim. [3] Vocatus autem dies a parte meliore. Vnde et in usu est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut et in lege diuina scriptum est (Genes. 1,5): 'Factum est uespere et mane dies unus.'
L 100 ra A 87ra P 88 vaT 145ra V 133vc
ContextZ
DI197
Quaerunt aliqui
quur+
primum uesperum, postea mane Scriptura+
memorauerit, ne forte noctem priusquam diem significare uideatur. Nec aduertunt primo quod premiserit diem, dicendo:
Et uocauit+
Deus lucem diem, et tenebras uocauit+
noctem
: deinde quod uespere+
finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut prerogatiuam+
et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, postquem secutura nox esset+
, deinde postea finem noctis adiuncxit+
. Eo usque autem noctem diei Scriptura+
anteferre+
non potuit, ut et+
diei+
et noctis tempora, diei appellatione+
concluserit, et tamquam principalis auctoritatem nominis uindicauerit. Et+
hanc Scripture+
esse consuetudinem, ut potiori+
appellationem+
deputent, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Iacob dixit+
(Gen. 47, 9)
Dies uitae+
meae, pusilli et magni
. Et iterum
Omnes dies uitae+
meae
. Et Dauid posuit+
(Ps. 89, 10)
Dies annorum meorum
; non dixit et noctes. Vnde aduertimus+
ea que nunc+
in speciae historie traduntur, uim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, uox Dei est:
fiat lux
; et facta est lux. Finis diei uespera est. Etiam sequens dies ex+
noctis fine+
succedit. Sententiam autem diei euidens, quia primo diem uocabit+
lucem, et secundo uocabit+
tenebras noctem.
Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturos secundo et tertio, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et ordinis uideatur, sed legem statuit, ut uiginti et quattuor horae diurne atque+
nocturne diei tantum nomine definiantur, ac si diceret: Viginti quattuor orarum mensura unius diei tempus est. Sicut enim uirorum generatio conputatur, et intellegitur etiam feminarum, quia nectuntur secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur+
adiunctae+
.
Pulcre+
autem uicem utramque dies dicturus unum+
matutino eum fine conclusit, ut a luce incohare diem doceret et in luce desinere. Non est enim integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur.
(Ambr. hex. 1, 10, 36; 1, 10, 37 ; 1, 10, 38)
- Textus fontis:
-
(1, 10, 36) Quaerunt aliqui, cur prius uesperum, postea mane Scriptura memorauerit, ne forte noctem priusquam diem significare uideatur. Nec aduertunt primo quod praemiserit diem, dicendo: Et uocauit Deus lucem diem, et tenebras uocauit noctem: deinde quod uesper finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut praerogatiuam et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, postquam secutura nox esset, deinde postea finem noctis adiunxit. Eo usque autem noctem diei Scriptura anteferre non potuit, ut et diei et noctis tempora, diei appellatione concluserit, tamquam principalis auctoritate nominis uindicauerit. Et hanc Scripturae esse consuetudinem, ut potiori appellationem deputet, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Iacob dixit: Dies uitae meae, pusilli et mali [Gen. 47, 9]. Et iterum: Omnes dies uitae meae. Et Dauid posuit: Dies annorum nostrorum [Ps. 89, 10]; non dixit et noctes. Unde aduertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur, uim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, uox Dei est: fiat lux; et facta est lux. Finis diei uesper est. Iam sequens dies ex noctis fine succedit. Sententia autem Dei euidens, quia diem primo uocauit lucem, et secundo uocauit tenebras noctem. — (1, 10, 37) Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturo secundo, et tertio die, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et hoc ordinis uidebatur, sed legem statuit, ut uiginti quatuor horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine definiantur, ut si diceret: Viginti quatuor horarum mensura unius diei tempus est. Sicut enim uirorum generatio computatur, et intelligitur etiam feminarum, quia nectuntur [Mss. aliquot ac Rom. edit., secunda prioribus.] secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur adiunctae. — (1, 10, 38) Pulcre autem uicem utramque unum dicturus diem matutino eum fine conclusit, ut et a luce incohare diem doceret et in lucem desinere. Non enim est integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. Vnde et nos semper quasi in die honeste ambulemus et abiciamus opera tenebrarum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur.
L 100 ra A 87rc P 88 vaT 145ra V 133vc
Context