DI196aDies legitimus
Dies legitimus
—
uiginti quattuor horarum+
est✢+
, usque dum dies et nox spacia+
sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli+
uolubilitate concludat. Abusiue autem dies unus est spacium+
ab oriente sole usque ad occidentem. Sunt autem diei spacia+
duo, interdianum atque+
nocturnum; et est dies quidem horarum+
uigintiquattuor+
, spacium+
autem horarum+
duodecim+
. Vocatus autem dies a parte meliore. Vnde et in usu+
est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut in lege diuina scriptum est
(gen. 1, 5)
Factum est uespere et mane dies unus
.
(= Isid. etym. 5, 30, 1-3)
- Textus fontis:
-
… sub terris. Dies legitimus uiginti quattuor horarum, usque dum dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli uolubilitate concludat. Abusiue autem dies unus est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. [2] Sunt autem diei spatia duo, interdianum atque nocturnum; et est dies quidem horarum uiginti quattuor, spatium autem horarum duodecim. [3] Vocatus autem dies a parte meliore. Vnde et in usu est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut et in lege diuina scriptum est (Genes. 1,5): 'Factum est uespere et mane dies unus.'
L 100 ra A 87ra P 88 vaT 145ra V 133vc
ContextZ
DI197
Quaerunt aliqui
quur+
primum uesperum, postea mane Scriptura+
memorauerit, ne forte noctem priusquam diem significare uideatur. Nec aduertunt primo quod premiserit diem, dicendo:
Et uocauit+
Deus lucem diem, et tenebras uocauit+
noctem
: deinde quod uespere+
finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut prerogatiuam+
et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, postquem secutura nox esset+
, deinde postea finem noctis adiuncxit+
. Eo usque autem noctem diei Scriptura+
anteferre+
non potuit, ut et+
diei+
et noctis tempora, diei appellatione+
concluserit, et tamquam principalis auctoritatem nominis uindicauerit. Et+
hanc Scripture+
esse consuetudinem, ut potiori+
appellationem+
deputent, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Iacob dixit+
(Gen. 47, 9)
Dies uitae+
meae, pusilli et magni
. Et iterum
Omnes dies uitae+
meae
. Et Dauid posuit+
(Ps. 89, 10)
Dies annorum meorum
; non dixit et noctes. Vnde aduertimus+
ea que nunc+
in speciae historie traduntur, uim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, uox Dei est:
fiat lux
; et facta est lux. Finis diei uespera est. Etiam sequens dies ex+
noctis fine+
succedit. Sententiam autem diei euidens, quia primo diem uocabit+
lucem, et secundo uocabit+
tenebras noctem.
Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturos secundo et tertio, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et ordinis uideatur, sed legem statuit, ut uiginti et quattuor horae diurne atque+
nocturne diei tantum nomine definiantur, ac si diceret: Viginti quattuor orarum mensura unius diei tempus est. Sicut enim uirorum generatio conputatur, et intellegitur etiam feminarum, quia nectuntur secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur+
adiunctae+
.
Pulcre+
autem uicem utramque dies dicturus unum+
matutino eum fine conclusit, ut a luce incohare diem doceret et in luce desinere. Non est enim integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur.
(Ambr. hex. 1, 10, 36; 1, 10, 37 ; 1, 10, 38)
- Textus fontis:
-
(1, 10, 36) Quaerunt aliqui, cur prius uesperum, postea mane Scriptura memorauerit, ne forte noctem priusquam diem significare uideatur. Nec aduertunt primo quod praemiserit diem, dicendo: Et uocauit Deus lucem diem, et tenebras uocauit noctem: deinde quod uesper finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut praerogatiuam et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, postquam secutura nox esset, deinde postea finem noctis adiunxit. Eo usque autem noctem diei Scriptura anteferre non potuit, ut et diei et noctis tempora, diei appellatione concluserit, tamquam principalis auctoritate nominis uindicauerit. Et hanc Scripturae esse consuetudinem, ut potiori appellationem deputet, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Iacob dixit: Dies uitae meae, pusilli et mali [Gen. 47, 9]. Et iterum: Omnes dies uitae meae. Et Dauid posuit: Dies annorum nostrorum [Ps. 89, 10]; non dixit et noctes. Unde aduertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur, uim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, uox Dei est: fiat lux; et facta est lux. Finis diei uesper est. Iam sequens dies ex noctis fine succedit. Sententia autem Dei euidens, quia diem primo uocauit lucem, et secundo uocauit tenebras noctem. — (1, 10, 37) Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturo secundo, et tertio die, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et hoc ordinis uidebatur, sed legem statuit, ut uiginti quatuor horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine definiantur, ut si diceret: Viginti quatuor horarum mensura unius diei tempus est. Sicut enim uirorum generatio computatur, et intelligitur etiam feminarum, quia nectuntur [Mss. aliquot ac Rom. edit., secunda prioribus.] secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur adiunctae. — (1, 10, 38) Pulcre autem uicem utramque unum dicturus diem matutino eum fine conclusit, ut et a luce incohare diem doceret et in lucem desinere. Non enim est integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. Vnde et nos semper quasi in die honeste ambulemus et abiciamus opera tenebrarum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur.
L 100 ra A 87rc P 88 vaT 145ra V 133vc
ContextZ
DI198
Et facta est uespera, et factum est mane dies unus. Hinc calumniantur+
Manichei, dum putant ita dictum esse, quasi a uespera dies coeperit. Non intellegunt operationem illam qua lux+
facta est, et diuisum est inter lucem et tenebras+
, et uocata+
est lux dies, et tenebre+
nox; hanc ergo totam operationem non intellegunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tamquam finito die facta est uespera. Sed+
quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies conputantur a mane usque a mane+
. Nunc enim quod factum est+
, et transactus est unus dies, inde incipit operatio, quae+
sequitur ab ipso mane quod iam+
factum est, et post ipsam operationem fit uespera, deinde mane, et transit alter dies: adque+
ita deinceps ceteri dies transeunt.
(Aug. gen. c. Man. 1, 10, 16)
- Textus fontis:
-
Et facta est uespera, et factum est mane dies unus. Et (om. O*) hic (hinc βCM) calumniantur Manichaei, dum (om. KED) putant ita (iam β, ibi itaCa.c., ista S) dictum esse, quasi a uespera dies coeperit. Non (om. GN) intellegunt operationem illam qua lux facta est, et (om. KEa.c.D) diuisum est inter lucem et tenebras, et uocata est (om. R) lux dies, et tenebrae nox; hanc ergo totam operationem non intellegunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tamquam finito die facta est uespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in (ad LFC) mane. Nunc enim cum (quod Par. 14296) factum est mane, et (om. γM) transactus est unus dies, incipit operatio, quae sequitur ab ipso mane quod iam factum est, et post ipsam operationem fit uespera, deinde mane, et transit alter (altera αTS) dies (et-dies om. A) ; atque ita deinceps caeteri dies transeunt.
L 100 ra A 87va P 88 vaT 145ra V 133vc
ContextDI199Dies
Dies
—
(Isid. etym. 5, 30, 4)
- Textus fontis:
-
Dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis: secundum Persas ab ortu solis: secundum Athenienses a sexta hora diei; secundum Romanos a media nocte. Vnde et tunc gallicinium est, quorum uox diei ostendit praeconium, quando et mesonyctius afflatus fit.
L 100 ra A 87va P 88 vcT 145ra V 133vc
ContextZ
DI200Dies
Dies
est solis orientis presentia, quousque ad occasum peruenit ✢. Dies gemina apellari solet: propriae a solis exortu, donec rursus oriatur, abusiue a solis ortu, usquequo ueniat ad occassum. Spatia diei duo sunt, interdianum et nocturnum; et est dies orarum uigintiquattuor; spatium, horarum XII. Partes abusiue diei tres sunt: mane, meridie, et suprema. Inicia diei alii a solis ortu putant, alii ab occasu, alii a media nocte. Nam Caldei a solis exortu diei inicium faciunt, totum id spatium unum diem apellantes. Aegyptii autem ex initio noctis sequentis diei originem tradunt+
. Romani autem a media noctis oriri diem uolunt, et in medium noctis finiri.
--- Fasti dies sunt quibus ius fatur, id est, dicitur, ut nefasti quibus non dicitur. Feriati dies, in quibus res diuina fit, et abstinere homines a litibus+
oportet. Profesti, festis contrarii, id est, sine religione; festi tantumdem otii et religionis sunt; atri dies sunt qui et communes uocantur. Siderales, in quibus sidera mouentur, et homines a nauigacionibus excluduntur; iusti et continui triginti+
. Praeliares, quibus fas est hostem in bello laccessere, de quibus liber testatur regum+
, dicens:
Eo tempore quo solent reges ad bella procedere
. Intercalares dies sunt quinque, qui iuxta Aegyptios supersunt duodecim mensibus, et incipiunt a VIIII Kalendarum brium+
, et quinto Kalendarum memoratarum+
finiuntur+
. Dies epactorum+
sunt undecim, qui per singulos annos ad cursum lunarum adcrescunt. Nam dum in anno XII lunae CCCLIIII+
habeant, remanent ad cursum anni solares dies XI+
, quos epactas Aegyptii uocauerunt, pro eo quod inueniendam lunam per totum annum adiciantur+
. Solistitiales+
dies sunt, in quibus sol stat, crescenti spacio dierum, uel noctium. Aequinoctiales dies sunt, in quibus dies et nox equalibus orarum spaciis euoluuntur.
(= Isid. nat. 1, 1-2 ; 1, 4-5)
- Nota:
- (= Isid. Nat. 1, 1-2 ; 1, 4-5) ] (= Isid. Nat. 1, 1-5) ed.
- Textus fontis:
-
Dies est solis orientis praesentia, quousque ad occasum perueniat. Dies gemine appellari solet: proprie a solis exortu, donec rursus oriatur, abusiue a solis ortu usquequo ueniat ad occasum. Spatia diei duo sunt, interdianum et nocturnum; et est dies horarum XXIIII, spatium horarum XII. Partes abusiui diei tres sunt: mane, meridies et suprema. Initia diei alii a solis ortu putant, alii ab occasu, alii a media nocte. Nam Chaldaei a sole exorto diei initium faciunt, totum id spatium unum diem appellantes. Aegyptii autem ex initio noctis sequentis diei originem trahunt. Romani autem a medio noctis oriri diem uolunt, et in medio noctis finiri. — Fasti dies sunt in quibus ius fatur, id est dicitur, ut nefasti quibus non dicitur. Feriati dies, in quibus res diuina fit et abstinere homines a litibus oportet. Profesti festis contrarii, id est sine religione; festi tantundem otii et religionis sunt. Atri dies sunt qui et communes uocantur. Siderales in quibus sidera mouentur et homines a nauigationibus excluduntur. Iusti continui triginta. Proeliares quibus fas est hostem in bello lacescere, de quibus liber testatur Regum dicens: eo tempore quo solent reges ad bella procedere. Intercalares dies sunt quinque, qui iuxta Aegyptios supersunt XII mensibus et incipiunt a nono kalendas septembris et quinto kalendarum memoratarum finiuntur. Dies epactarum sunt XI, qui per singulos annos ad cursum lunarem adcrescunt. Nam dum in annum XII lunae CCCLIIII dies habeant, remanent ad cursum anni solaris dies XI, quos epactas Aegyptii uocauerunt, pro eo quod ad inueniendam lunam per totum annum adiciantur. Solistitiales dies sunt in quibus sol stat, crescente spatio dierum uel noctium. Aequinoctiales dies sunt in quibus dies et nox aequalibus horarum spatiis euoluuntur.
L 100 ra A 87va P 88rc T 145ra V 133vc
ContextDI201Dies
Dies
dicti a diis, quorum nomina quibusdam Romani sideribus sacrauerunt ✢. Primum enim diem a sole apellauerunt, qui princeps est omnium+
siderum, sicut et isdem+
dies kapud est cunctorum dierum. Secunda+
a Luna, que solis est splendore et magnitudine proxima , et ex eo mutua+
lumen. Tertium ab stella Martis, que Vesper uocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidam+
circulum dicunt. Quintum ab stella Iouis, quam Phetontem+
aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, que+
inter omnia sidera plus lucis habet. Septimum ab stella urni+
, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. Proinde+
autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimare+
, dicentes habere a sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et lingua+
, a Venere uoluptatem+
, a Marte sanguine+
, a Ioue temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit a gentilium stultitia+
, qui sibi finxerunt tam ridiculosa+
figmenta.
(= Isid. etym. 5, 30, 5-8)
- Textus fontis:
-
Isid. 5, 30, 5-8. [5] Dies dicti a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacrauerunt. Primum enim diem a Sole appellauerunt, qui princeps est omniun siderum, sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. [6] Secundum a Luna, quae Soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium ab stella Martis, quae Vesper uocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. [7] Quintum ab stella Iouis, quam Phaethontem aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimus ab stella Saturni, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. [8] Proinde autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimarent, dicentes habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere uoluptatem, a Marte sanguinem, a Ioue temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta.
L 100 ra A 87va P 89 ra T 145ra V 133vc
ContextDI201aDies prima
Dies prima
—
apud Hebreos una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicauerunt+
. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares+
diem Lune uocant. Tercia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis uocant. Quarta sabbati quarta+
feria qui mercoris dies dicitur a paganis+
. Quinta sabbati quinta feria, id est+
quintus a die dominico, qui apud gentiles Iouis uocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos+
Veneris nuncupatur. Sabbatum+
autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno+
dicauerunt et Saturnis+
nominauerunt. Sabbatum autem ex Greco in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requieuisset ab omnibus operibus suis. Melius autem in uocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus+
procedit+
. Tamen si quidem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos+
omnes, de quorum+
nominibus appellati sunt hii dies, homines fuisse: et pro beneficio quaedam+
mortali, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus honores diuini+
et in diebus et in sideribus+
; sed primum a nominibus hominum+
sidera nuncupata+
, et a sideribus dies sunt appellati.
(= Isid. etym. 5, 30, 9-11)
- Nota:
- apellati (bis) L
- Textus fontis:
-
[9] Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicauerunt. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem Lunae uocant. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis uocant. Quarta sabbati quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis. [10] Quinta sabbati quinta feria est, id est quintus a die dominico, qui apud gentiles Iouis uocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris nuncupatur. Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicauerunt et Saturni nominauerunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requieuisset ab omnibus operibus suis. [11] Melius autem in uocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines fuisse: et propter beneficia quaedam mortalia, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus suis diuini honores et in diebus et in sideribus; sed primum a nominibus hominum sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt appellati.
L 100 ra A 87va P 89rb T 145ra V 133vc
Context