DI201Dies
Dies
dicti a diis, quorum nomina quibusdam Romani sideribus sacrauerunt ✢. Primum enim diem a sole apellauerunt, qui princeps est omnium+
siderum, sicut et isdem+
dies kapud est cunctorum dierum. Secunda+
a Luna, que solis est splendore et magnitudine proxima , et ex eo mutua+
lumen. Tertium ab stella Martis, que Vesper uocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidam+
circulum dicunt. Quintum ab stella Iouis, quam Phetontem+
aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, que+
inter omnia sidera plus lucis habet. Septimum ab stella urni+
, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. Proinde+
autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimare+
, dicentes habere a sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et lingua+
, a Venere uoluptatem+
, a Marte sanguine+
, a Ioue temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit a gentilium stultitia+
, qui sibi finxerunt tam ridiculosa+
figmenta.
(= Isid. etym. 5, 30, 5-8)
- Textus fontis:
-
Isid. 5, 30, 5-8. [5] Dies dicti a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacrauerunt. Primum enim diem a Sole appellauerunt, qui princeps est omniun siderum, sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. [6] Secundum a Luna, quae Soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium ab stella Martis, quae Vesper uocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. [7] Quintum ab stella Iouis, quam Phaethontem aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimus ab stella Saturni, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. [8] Proinde autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimarent, dicentes habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere uoluptatem, a Marte sanguinem, a Ioue temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta.
L 100 ra A 87va P 89 ra T 145ra V 133vc
ContextDI201aDies prima
Dies prima
—
apud Hebreos una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicauerunt+
. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares+
diem Lune uocant. Tercia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis uocant. Quarta sabbati quarta+
feria qui mercoris dies dicitur a paganis+
. Quinta sabbati quinta feria, id est+
quintus a die dominico, qui apud gentiles Iouis uocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos+
Veneris nuncupatur. Sabbatum+
autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno+
dicauerunt et Saturnis+
nominauerunt. Sabbatum autem ex Greco in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requieuisset ab omnibus operibus suis. Melius autem in uocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus+
procedit+
. Tamen si quidem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos+
omnes, de quorum+
nominibus appellati sunt hii dies, homines fuisse: et pro beneficio quaedam+
mortali, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus honores diuini+
et in diebus et in sideribus+
; sed primum a nominibus hominum+
sidera nuncupata+
, et a sideribus dies sunt appellati.
(= Isid. etym. 5, 30, 9-11)
- Nota:
- apellati (bis) L
- Textus fontis:
-
[9] Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicauerunt. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem Lunae uocant. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis uocant. Quarta sabbati quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis. [10] Quinta sabbati quinta feria est, id est quintus a die dominico, qui apud gentiles Iouis uocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris nuncupatur. Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicauerunt et Saturni nominauerunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requieuisset ab omnibus operibus suis. [11] Melius autem in uocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines fuisse: et propter beneficia quaedam mortalia, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus suis diuini honores et in diebus et in sideribus; sed primum a nominibus hominum sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt appellati.
L 100 ra A 87va P 89rb T 145ra V 133vc
ContextDI202Dies
DI203Dies
(= Isid. diff. 13[279])
- Textus fontis:
-
Inter hunc diem et hanc diem. Dies masculini generis bonum tempus apud ueteres indicabat; feminini malum (ueluti in Iob, maledicta dies add. EALD).
L 100va A 87vc P 89rc T 145ra V 133vc
ContextDI204Dies
Dies
—
secundum artis regulam feminini generis est cum significat tempus ✢, eius diminutio+
diecula+
. Et ablatiuus casus producta e littera terminatur+
, ut ab hac+
die, ab hac+
re, ab hac specie. Verum masculino genere dicendum in trina obseruatione+
retinemus, in qualitate, numero, aduerbio. Qualitate ut serenus dies non+
serena. Numero ut
(Verg. 2, 126)
bis+
quinos silet ille dies
non bis+
quinas+
. Aduerbio ut+
hodie non hac+
die. Ceterum diecula+
nihil preiudicat qui nihil diminutiua recedunt a nominibus prime positionis+
ut scutum scutula scutella+
, canis canicula, rana ranuculus+
.
(= Seru. Aen. 2, 324)
- Lindsay:
- DI 204. Plac.] om. TV.
- Nota:
- [ Goetz, 5, 62, 2 ] ; (Plac.?) ed.
- Textus fontis:
-
324. SVMMA DIES ultima, ut supreme Iuppiter. 'Dies' autem si feminino genere ponatur, tempus significat, ut <V 783> quam nec longa dies: si masculino, ipsum diem. Et de masculino genere tria observanda sunt: in qualitate, numero, adverbio; in qualitate 'serenus dies' dicitur, non 'serena'; numero bis quinos silet ille dies, non 'bis quinas'; adverbio 'hodie', non 'hac die'. Ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'.
L 100va A 87vc P 89rc T 145ra V 133vc
ContextDI205Dies infunda [ d. infanda ]