DI503Dindima [ Dindyma ]
DI504Dinoscunt
DI505Dinumerans
DI506Diocessis [ dioecesis ]
Diocessis [ dioecesis ]
—
(= Euch. instr. 2 p. 214, 445)
- Textus fontis:
-
Dioecesis gubernatio, et hoc non secundum proprietatem aut potestatem uerbi sed secundum effectum.
L 101vc A 89 ra P 90 vaT 145ra V 133vc
ContextDI507Dioclis [ docilis ]
DI508Diolco
DI509Diomedes
Diomedes
—
Pagani deum fecerunt ✢+
. Hunc Varro siue alii adstruunt poena diuinitus interrogata ad suos non reuertisse, eiusque socios+
in uolucres fuisse conuersos non fabuloso poeticoque mendatio et storica+
adtestacione+
confirmant, quibus nec sunt ut putant factus humanam+
reuocare naturam uel ipse potuit uel certe a Ioue suo rege tamquam caelicola+
nouitius+
impetrabit+
. Templum eius esse aiunt in insula Diomedia, non longe a monte Gargano qui est in Apulia. Et hoc templum circumuolare atque+
incolere as+
alites tam+
mirabili obsequio ut aquam+
inpleant+
et aspargant, et eo+
si Greci uenerint uel Grecorum stirpe prongnati, non solum quietas esse uerum et insuper+
adolare. Si autem alienigenas uiderint subuolare ad kapita+
tamquam grauibus hictibus ut etiam perimant uulnerare. Nam duris et grandibus rostris+
satis ad haec+
proelia+
peribentur+
armate. --- Sed hoc poete+
fingunt nam Diomedias uolucres quandoquidem genus earum per successionem propaginis durare peribentur+
non mutatis hominibus factus sed subtractis credo fuisse suppositus+
. sicut cerua pro Ypigenia, regis Agamemnons filia. Neque enim demonibus+
iudicio Dei permissis+
huiusmodi prestigii difficile esse potuerunt; sed quia illa uirgo postea uiua reperta+
est, supposita fuisse pro illa esse+
ceruam+
facile cognitum est.
Socii uero Diomedis quia nusquam subito apparuerunt et postea nullo apparuerunt+
, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aues, quae pro illis sunt occulte ex alis locis, ubi est hoc genus auium, ad ea loca perducte ac repente supposite, creduntur esse conuersi. Quod autem Diomedis templo aquam rostris afferunt et aspargunt et quod blandiuntur Graecigenis+
atque+
alienigenas+
persecuntur, mirandum non est fieri demonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse Diomedem ad decipiendos homines, ut falsos deos cum ueri Dei iniuria+
multos colant et hominibus mortuis, qui neque cum uiuerent uere uixerunt, templis altaribus sacrificiis sacerdotibus, quae+
omnia cum recta sunt non nisi+
Deo uiuo et uero debentur+
, inseruiant.
(Aug. ciu. 18, 16, 8 ; 18, 18, 72)
- Textus fontis:
-
nam et diomeden fecerunt deum, quem poena diuinitus inrogata perhibent ad suos non reuertisse; eius que socios in uolucres fuisse conuersos non fabuloso poetico que mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam reuocare naturam uel ipse potuit uel certe a ioue suo rege tamquam caelicola nouicius impetrauit. Quin etiam templum eius esse aiunt in insula diomedea, non longe a monte gargano, qui est in apulia, et hoc templum circumuolare atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam impleant et aspergant; et eo si graeci uenerint uel graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, uerum et insuper adulare; si autem alienigenas uiderint, subuolare ad capita tam que grauibus ictibus, ut etiam perimant, uulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae. Hoc uarro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima circe, quae socios quoque ulixis mutauit in bestias, et de arcadibus, qui sorte ducti tranabant quoddam stagnum atque ibi conuertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant. --- Diomedeas autem uolucres, quando quidem genus earum per successionem propaginis durare perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse suppositas, sicut cerua pro iphigenia, regis agamemnonis filia. Neque enim daemonibus iudicio dei permissis huius modi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa uirgo postea uiua reperta est, suppositam pro illa esse ceruam facile cognitum est. Socii uero diomedis quia nusquam subito conparuerunt et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aues, quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus auium, ad ea loca perductae ac repente suppositae, creduntur esse conuersi. Quod autem diomedis templo aquam rostris afferunt et aspergunt, et quod blandiuntur graecigenis atque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse diomeden ad decipiendos homines, ut falsos deos cum ueri dei iniuria multos colant et hominibus mortuis, qui nec cum uiuerent uere uixerunt, templis altaribus, sacrificiis sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt non nisi uni deo uiuo et uero debentur) inseruiant.
L 101vc A 89 ra P 90 vaT 145ra V 133vc
Context