DO109Dominam
DO110Domina
DO111Dominantur
DO112Dominatio
DO113Dominatio
DO114Dominicus dies
Dominicus dies
—
proinde uocatur qui+
in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur+
. Qui dies+
non Iudeis, sed Christianis in resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit+
festiuitatem suam. Illis enim solum celebrandum+
sabbatum traditum est, quia+
erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullus+
erat qui resurgens+
a mortuis non moreretur. Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut preiret+
in capite Ecclesiae+
quod corpus Ecclesiae+
speraret in finem, iam+
dies Dominicus, id est octauus, qui et primus, celebrari coepit+
.
(= Isid. etym. 6, 18, 19-21)
- Textus fontis:
-
Dominicus dies proinde uocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non Iudaeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festiuitatem suam. [20] Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur. [21] Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae quod corpus Ecclesiae speraret in finem, iam dies Dominicus, id est octauus, qui et primus, celebrari coepit.
L 105 va A 90 rb P 95 raT 145ra V 133vc
Context