DR3Draco serpens et anguis
Draco serpens et anguis
(Isid. diff. 482[48])
- Textus fontis:
-
Inter anguem et serpentem et draconem. In mari angues, in terra serpentes, in templo dracones. Vt Vergilius: "Tranquilla per alta angues"; et paulo post: "Serpens amplexus uterque". Item: "Delubra ad summa dracones".
L 106rb A 90 rb P 95 vbT 145ra V 133vc
ContextDR4Draco
DR5Dracones
Dracones
—
magna quaedam+
sunt animantia+
, maiora non sunt super terram.
Dracones autem sine pedibus sunt et in speluncis requiescunt adque+
in aerem+
sustolli+
peribentur+
, qui quamquam non facile noti sint+
, littere tamen, non tantum+
nostrae+
, sed etiam gentilium+
nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.
(Aug. in psalm. 148, 9 ; gen. ad litt. 3, 9 p. 72, 17)
- Textus fontis:
-
(In psalm.) Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, maiora non sunt super terram. ― (Gen. ad litt.) Dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere, et in aerem sustolli perhibentur: qui quamquam non facile noti sint, litterae tamen, non tantum nostrae, sed etiam Gentilium, nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.
L 106rb A 90 rb P 95 vbT 145ra V 133vc
ContextDR6Draco
Draco
—
maior+
cunctorum serpentium, siue omnium animantium super terram. Hunc Greci dracontam uocant, unde et diriuatum est in Latinum+
ut draco diceretur. Qui sepe ab speluncis abstractus fertur in aerem+
, concitaturque+
propter eum aer. Est autem cristatus+
, ore paruo, et artis+
fistulis+
, per qua+
trahit spiritum et+
linguam exarat+
. Vim autem non in dentibus, sed in caudam habet, et uerbere potius quam rictu nocet. Innoxius est+
autem a+
uenenis, sed ideo huic ad+
mortem faciendam uenena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephantus+
tutus est sui+
corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens+
, per quas elephanti+
solita+
gradiuntur+
, crura+
eorum nodis inligat+
, ac suffocatis+
perimit. Gignitur autem in Etiyopia+
et India in ipso incendio iugis+
aestus+
.
(Isid. etym. 12, 4, 4-6)
- Textus fontis:
-
[4] Draco maior cunctorum serpentium, siue omnium animantium super terram. Hunc Graeci δράκοντα uocant; unde et deriuatum est in Latinum ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore paruo, et artis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerat. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et uerbere potius quam rictu nocet. [5] Innoxius autem est a uenenis, sed ideo huic ad mortem faciendam uenena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephans tutus est sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus. [6] Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum uidentes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem uel si aspiciat interimit. Siquidem et eius aspectu nulla auis uolans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta deuoratur.
L 106rb A 90 rb P 95 vbT 145ra V 133vc
ContextDR7Draco marinus
Draco marinus
—
(= Isid. etym. 12, 6, 42)
- Nota:
- (= Isid. …) ] (= ib. …) ed. ;
- Textus fontis:
-
Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, uenenum fundit [unde et uocatus].
L 106 va A 90 rb P 95 vcT 145ra V 133vc
ContextDR8Draconitas [ dracontias ]