PR3175Prouinciae
Prouinciae
—
sciendum quod quedam prouincie primum de nomine auctoris appellate sunt ✢+
; postea a+
prouincia+
gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursum ab Italia Itali; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud+
nomen auctoris, unde diriuatum est nomen prouincie. Et quo accidit ex uno homine nominari et ciuitatem et regionem et gentem. Prouincie autem ex causa uocabulum acceperunt+
. Principatus namque gentium+
, qui ad+
reges alios pertinebat, cum in ius suum Romani uincendo redigerent, procul positas regiones prouincias appellauerunt.
(Isid. etym. 14, 5, 18–9)
- Textus fontis:
-
[18] Sciendum sane quod quaedam prouinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt; postea a prouincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde deriuatum est nomen prouinciae. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et ciuitatem et regionem et gentem. [19] Prouinciae autem ex causa uocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebat, eum in ius suum Romani uincendo redigerent, procul positas regiones prouincias appellauerunt. Patria autem uocata quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt.
L 261rb A 267 vaP 152rcT 336va>
ContextPR3176Prouocare
PR3177Prouocauit
PR3178Prouulgauit
PR3179Prouulgatum
PR3180Prouulgatum
PR3181Prouulgatum