The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
BE93Bella [ Bellum ]
Esidori : Bella [ Bellum ]
primus Ninus+
L TV ] om. A, niuus PF
Assyriorum rex intulit. ✢+
L
Ipse enim finibus suis nequaquam contemptus+
LA P T] -tent- V, fons
, humanae societatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena uastare, liberos+
A P TV ] -br- L
populos aut trucidare aut subicere coepit, uniuersamque Asiam usque ad Libiae fines noua seruitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna crassare cede. Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum, ciuile, et plus quam ciuile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non+
LA P T ] n. de V, fons
legitima ratione initur. De quo in Republica+
L P ] puplica A
Cycero dicit+
c. d. LA PF T2V (ci- LA V) ] d. cy- T
(Cic. rep. 3, 35) Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest . Et hoc idem Tullius paruis interiectis subdidit: Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum+
A P V ] -ciat- L T
, nisi indictum+
L P] nisindictum A, dic- fons
, nisi de repetitis rebus
. Ciuile bellum est inter+
L P] iter A
ciues+
PF TV ] uices LA
orta seditio et concitati+
et c. PF ] exc- LA, et concitatio TV
tumultus, sicut inter Sillam et Marium, qui bellum ciuilem+
LA P ] -e TV, fons
inuicem in una gente gesserunt. Plus quam ciuile bellum est ubi non solum ciues certant, sed et cognati+
et c. PF TV ] exc- LA
; quale actum+
L P] auctum A
est inter Caesarem et Pompeiium+
LA ] -pellum PF, -eium TV
, quando gener et socer inuicem dimicauerunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicauit, et pater aduersus filium+
a. f. L P T] cum filio filium A
arma portauit. Lucanus (Lucan. 2, 151) In fratrum caeciderunt prohemia+
LA P ] prae- TV, fons
fratres
. Item (Lucan. 2, 150) Cui ceruix caesa parentibus+
LA P T ] -is V, fons
/ cederet
. Bella itaque dicuntur interna, externa, seruilia, socialia+
LA TV ] -lat PF
, pyratica. Nam pyratica+
LA TV (pi- LA) ] pyrata a PF
bella sunt sparsa latronum manus+
LA P TV (non fons praeter cod. X)
per maria mioparonibus leuibus+
LA PF V (laeu- L) ] leuibcis sic T
et fugacibus, non solum nauium+
LA P] auibus T, nauibus V, fons
commeatus, sed etiam insulas prouinciasque uastantibus. Quos primum Gneus Pompeiius+
g. p. LA2 T] g. pomeiius A, g. -ellus P, gneius -eius V
post nuptam+
LA ] -a PF, multam TV, fons
uastationem, quam terra marique+
m. PF TV ] mari quae LA
diue gerant+
d. g. P2F ] diueger(unt) L, diu egerunt A, diu gerant P, diue gerat T, diu egerat V
, mira celeritate+
A P ] cael- L
conpressit ac superauit. — Sicut autem bellum uocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod ciuili+
L2A P ] -le L
seditione concitatur. Nam seditio est dissensio ciuium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii estimant+
PF ] st- LA, aest- TV, fons
dissensionem animorum seditionem uocari, quam Graeci diastasin uocant+
d. u. LA V ] -as inuo- PF T, διάστασιν fons (Lindsay)
. Quo autem differat utrumque Cycero docet (Cic. Phil. 8, 3) Potest enim – inquid+
LA F T ] -it P V, fons
– esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem sine bello esse+
s. b. e. LA P ] e. s. b. fons
non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?
Vnde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. Grauius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello uocationes+
LA PF TV] uac- fons
ualent, in tumultu non ualent
. Differt autem bellum, +
L P T ] a add. A
pugna et proelium+
LA T ] prohel- PF, prae- V
. Nam bellum uniuersum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Termensis+
LA P T ] the- fons
. Rursum+
LA P TV ] -sus fons
in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media+
LA PF ] -dio TV
, aliud extrema+
LA P ] extra(m?) uix leg. F, in ex- TV, fons
acie+
PF TV ] aciae LA
geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars+
L P T] paro A
pugnae est. Bellum antea duellum uocatum eo quod duae sint partes dimicantium, uel quod alterum faciat uictorem, alterum uictum. Postea mutata et detracta littera dictum bellum. Alii per antifrasin+
LA P (-as in P) ] -ph- fons
putant dictum, eo quod sit horridum; unde illud (Verg. Aen. 6, 86) Bella, horrida bella , cum bellum contraxit+
LA P ] -tra sit fons
pessimum. — Proelia dicuntur ad+
LA PF ] ab TV, fons
inpremendo+
PF ] -praem- LA, -prim- TV
, hostis hostem. Vnde et prela+
PF TV (prae- TV) ] proela LA
ligna quibus uua praemitur+
LA T ] prem- PF V
. Pugna uocata eo quod initio+
PF TV ] -ium LA
usum+
LA P ] -us TV, fons
fuisset in bello pugnis contendere, uel quia primo bello+
LA P T ] -um V, fons
pugnis incipiebant. Vnde et pugna etiam duorum est aliquando et sine ferro. Quattuor autem in bello aguntur: pugna, fuga, uictoria, pax. Pacis uocabulum uidetur a pacto+
LA TV ] puc- PF
sumptum. Posterius autem pax accipitur, foedus+
PF TV ] fed- LA
primum initur. Foedus est pax quae fit inter dimicantes, uel a fide, uel a ficialibus+
LA PF TV (fit- PF) ] feti- fons
, id est sacerdotibus, dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca fede+
PF V ] foede LA, fide T
et crudeliter occisa, cuius mors obtabatur+
L P] oct- A, opt- TV, fons
ei qui a pace resilisset. Vergilius+
L PF] uir- A TV
(Verg. Aen. 8, 641) Et caesa+
L P V ] -ra A T
iungebant+
LA P V ] ung- T
foedera porca
. Foederis partes induciae: et dictae induciae+
LA TV (-tiae T) ] -ductiae PF
quasi in dies otia+
d. o. L P T ] die socia A V
.
(Isid. etym. 18, 1)
Lindsay:
BE93-94. una glossa ?.
Textus fontis:
[1] Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena uastare, liberos populos aut trucidare aut subicere coepit, uniuersamque Asiam usque ad Libyae fines noua seruitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna crassare caede. [2] Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum ciuile, et plus quam ciuile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit (3,35): 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. [3] Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest.' Et hoc idem Tullius paruis interiectis subdidit: 'Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi dictum, nisi de repetitis rebus.' Ciuile bellum est inter ciues orta seditio et concitati tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum ciuile inuicem in una gente gesserunt. [4] Plus quam ciuile bellum est ubi non solum ciues certant, sed et cognati; quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer inuicem dimicauerunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicauit, et pater aduersus filium arma portauit. Lucanus (2,151): «In fratrum ceciderunt praemia fratres. » Item (2,150): « Cui ceruix caesa parentis / cederet. » [5] Bella itaque dicuntur interna, externa, seruilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per maria mioparonibus leuibus et fugacibus, non solum nauibus commeatus, sed etiam insulas prouinciasque uastantibus. Quos primum Gnaeus Pompeius post multam uastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit ac superauit. [6] Sicut autem bellum uocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod ciuili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio ciuium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem uocari, quam Graeci διάστασιν uocant. [7] Quo autem differat utrumque Cicero docet (Phil. 8,3): 'Potest enim,' inquit, 'esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?' Vnde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. 'Grauius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello uacationes ualent, in tumultu non ualent.' [8] Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum uniuersum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. [9] Bellum antea duellum uocatum eo quod duae sint partes dimicantium, uel quod alterum faciat uictorem, alterum uictum. Postea mutata et detracta littera dictum [est] bellum. Alii per antiphrasin putant dictum (eo quod sit horridum; unde illud (Virg. Aen. 6,86): «Bella, horrida bella» cum bellum contra sit pessimum. [10] Prelia dicuntur ab inpremendo, hostis hostem. Vnde et prela ligna quibus uua premitur. Pugna uocata eo quod initio usus fuisset in bello pugnis contendere, uel quia primo bellum pugnis incipiebant. Vnde et pugna etiam duorum est aliquando et sine ferro. [11] Quattuor [autem] in bello aguntur: pugna, fuga, uictoria, pax. Pacis uocabulum uidetur a pacto sumptum. Posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax quae fit inter dimicantes, uel a fide, uel a fetialibus, id est sacerdotibus, dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa, cuius mors optabatur ei qui a pace resilisset. Vergilius (Aen. 8,641): «Et caesa iungebant foedera porca.» Foederis partes indutiae: et dictae indutiae quasi in dies otia.
L 57vb A 39 rcP 41vb
Context
LA P T (his- A)
BE 93-94 LA TV ] sine intervallo PF
LA P TV ] -um ed.