The blue marks indicate your exact position: the letter and subdivisions (section, three first letters, root and entry) related to the word displayed. Click anywhere to browse another letter, section or subdivision.

<< | >>
Z
DI198
Beati Agustini episcopi:
Et facta est uespera, et factum est mane dies unus. Hinc calumniantur+
LA ] calomniantur P
Manichei, dum putant ita dictum esse, quasi a uespera dies coeperit. Non intellegunt operationem illam qua lux+
LA ] lus P
facta est, et diuisum est inter lucem et tenebras+
LA ] tenebres P
, et uocata+
LA ] uocatata P
est lux dies, et tenebre+
L P (-ae P) ] -ras A
nox; hanc ergo totam operationem non intellegunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tamquam finito die facta est uespera. Sed+
P ] set LA
quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies conputantur a mane usque a mane+
LA (-nae P)
. Nunc enim quod factum est+
LA P ] f. est mane fons
, et transactus est unus dies, inde incipit operatio, quae+
P ] que LA
sequitur ab ipso mane quod iam+
LA] om. P
factum est, et post ipsam operationem fit uespera, deinde mane, et transit alter dies: adque+
L P ] atque A
ita deinceps ceteri dies transeunt.
(Aug. gen. c. Man. 1, 10, 16)
Textus fontis:
Et facta est uespera, et factum est mane dies unus. Et (om. O*) hic (hinc βCM) calumniantur Manichaei, dum (om. KED) putant ita (iam β, ibi itaCa.c., ista S) dictum esse, quasi a uespera dies coeperit. Non (om. GN) intellegunt operationem illam qua lux facta est, et (om. KEa.c.D) diuisum est inter lucem et tenebras, et uocata est (om. R) lux dies, et tenebrae nox; hanc ergo totam operationem non intellegunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tamquam finito die facta est uespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in (ad LFC) mane. Nunc enim cum (quod Par. 14296) factum est mane, et (om. γM) transactus est unus dies, incipit operatio, quae sequitur ab ipso mane quod iam factum est, et post ipsam operationem fit uespera, deinde mane, et transit alter (altera αTS) dies (et-dies om. A) ; atque ita deinceps caeteri dies transeunt.
L 100 ra A 87va P 88 vaT 145ra V 133vc
Context
ad et factum (-a L), post hanc, sed (set L) L P
LA P T (beati aug- A, benti ag- T)
sine lemmate LA P T