<< | >>
DE606Delfines
Ysidori: Delfines
certum+
LA ] circum P
habent uocabulum, quod uoces hominum sequantur, uel quod symphoniam+
q. s. LA ] q. ad simphoniam P
gregatim conueniant. Nihil in mare uelocius istis; nam plerumque salientis naues transuolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestate+
LA ] -tates P
significari uidentur. Hii propriae+
LA ] proprie P
simones nominantur. Est et delfinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos+
LA ] corc- A2, -dillus P
tenera uentrium secantes interimunt.
(Isid. etym. 12. 6, 11)
Textus fontis:
Delphines certum habent uocabulum, quod uoces hominum sequantur, uel quod ad symphoniam gregatim conueniunt. Nihil in mare uelocius istis; nam plerumque salientes naues transuolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare uidentur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera uentrium secantes interimunt.
L 95 va A 82vaP 83 vc
Context
LA P T (his- A, is- T)